라틴어 문장 검색

Et summam quidem rei pervides, quantum philosophia prosit, partes autem nondum satis subtiliter dispicis, necdum scis, quantum ubique nos adiuvet, quemadmodum et in maximis, ut Ciceronis utar verbo, opituletur et in minima descendat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 2:2)
Paupertas contenta est desideriis instantibus satis facere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 4:3)
Satis multum temporis sparsimus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 1:6)
Quamdiu tibi satis nihil fuerit, ipse aliis non eris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 7:5)
Id agendum est, ut satis vixerimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 23 10:4)
Quid enim necesse est mala accersere, satis cito patienda cum venerint, praesumere ac praesens tempus futuri metu perdere ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 1:1)
Ne de altero quidem satis fiduciae habeo, excepto eo, quod adhuc peccare erubescit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 25 2:6)
sed numquam nimis dicitur, quod numquam satis discitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 27 9:4)
interim multos habes, quorum scripta nescio an satis ordinent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 39 2:2)
Sed ut pleraque, quae fieri posse non crederes, cognovisse satis est, ita istos, qui verba exercuerunt, abunde est semel audisse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 6:1)
sic ista dicendi celeritas nec in sua potestate est nec satis decora philosophiae, quae ponere debet verba, non proicere, et pedetemptim procedere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 7:2)
si diligenter adtenderis, et domi invenies.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 16:2)
Video lacrimas conbibentem et adfectibus tuis inter ipsam coercitionem exeuntibus non satis resistentem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 1:5)
Nemo per se satis valet ut emergat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 2:3)
satis enim apte dici suspirium potest.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 54 1:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION