라틴어 문장 검색

Et sic quemadmodum prius devenire erat ad primam causam ipsius esse, sic nunc essentie et virtutis. 60.
(단테 알리기에리, Epistolae 114:7)
Et propter hoc dicitur in libro De Causis quod "omnis intelligentia est plena formis".
(단테 알리기에리, Epistolae 114:10)
Et cum omnis vis causandi sit radius quidam profluens a prima causa, que Deus est, manifestum est quod illud celum quod magis habet rationem cause, magis de luce divina recipit.
(단테 알리기에리, Epistolae 119:9)
Et reddit causam, dicens 'quod intellectus in tantum profundat se in ipsum desiderium suum', quod est Deus, 'quod memoria se non potest'. 78.
(단테 알리기에리, Epistolae 122:2)
Rursus, cum in operabilibus principium et causa omnium sit ultimus finis—movet enim primo agentem—, consequens est ut omnis ratio eorum que sunt ad finem ab ipso fine summatur.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 2:15)
Cum igitur Monarcha sit universalissima causa inter mortales ut homines bene vivant, quia principes alii per illum, ut dictum est, consequens est quod bonum hominum ab eo maxime diligatur. 19.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 11:63)
Sicut ad faciem cause non pertingentes novum effectum comuniter admiramur, sic, cum causam cognoscimus, eos qui sunt in admiratione restantes quadam derisione despicimus.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 1:5)
"Non enim alia in causa Marcus Cato fuit, alia ceteri qui se in Affrica Cesari tradiderunt.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 17:13)
natura enim in providendo non deficit ab hominis providentia, quia si deficeret, effectus superaret causam in bonitate:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 18:3)
vivos ducent de marmore vultus, orabunt causas melius, celique meatus describent radio, et surgentia sidera dicent:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 19:2)
Hic Pirrus 'Heram' vocabat fortunam, quam causam melius et rectius nos 'divinam providentiam' appellamus. 9.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 31:5)
Unde caveant pugiles ne pretium constituant sibi causam;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 31:6)
cuius quidem veritas, quia sine rubore aliquorum emergere nequit, forsitan alicuius indignationis in me causa erit. 3.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 1:7)
Deinde innuit causam quare cavendum sit hoc in Scripturis, dicens:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:27)
Et sic instantia videtur errare secundum 'non causam ut causa'.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 5:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION