라틴어 문장 검색

"at tu, care deis, quem non manus ulla nec enses Sidonii, sed magna sinu Natura soluto, ceu te Cirrhaeo meritum tumularet hiatu, sic amplexa coit, hilaris des, oro, precatus nosse tuos, caeloque et vera monentibus aris concilies, et quae populis proferre parabas, me doceas:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권142)
"cedo equidem veniamque precor."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권222)
latebras tamen inguinis alte missile, ceu totis intortum viribus, hausit, praeterit haud dubium fati et spoliare superbit Oenides.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권252)
Interea thalami secreta in parte sorores, par aliud morum miserique innoxia proles Oedipodae, varias miscent sermone querellas, nec mala quae iuxta, sed longa ab origine fati, haec matris taedas, oculos ast illa paternos, altera regnantem, profugum gemit altera fratrem, bella ambae, gravis hinc miseri cunctatio voti:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권270)
sic Pandioniae repetunt ubi fida volucres hospitia atque larem bruma pulsante relictum, stantque super nidos veterisque exordia fati adnarrant tectis, it truncum ac flebile murmur;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권273)
namque hoc solum moribunda precatur vox generi, solum hoc gelidis iam nomen inerrat faucibus, exclamant famulae, tollebat in ora virgo manus, tenuit saevus pudor;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권286)
"non ossa precor referantur ut Argos Aetolumve larem;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권335)
"nam volveris arvis, fido equidem, nec me virtus suprema fefellit, i, precor, Atrei si quid tibi sanguinis umquam, Hippomedon, vade, o primis puer inclyte bellis Arcas, et Argolicae Capaneu iam maxime turmae."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권338)
"ite, precor;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권31)
comites tenuere, socerque castigat bellique vices ac fata revolvens solatur tumidum, longeque a corpore caro paulatim, unde dolor letique animosa voluntas, amovet ac tacite ferrum inter verba reponit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권46)
"post et confecta virorum fata time magnosque miser fuge tangere manes!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권66)
Et Tyrii iam corpus habent, iam gaudia magnae testantur voces, victorque ululatus aderrat auribus occultoque ferit praecordia luctu, ducitur hostili - pro dura potentia fati!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권90)
Tydeos hic magni fidus comes et modo frustra armiger alipedem prona cervice tenebat fatorum ignarum domini solumque frementem, quod vacet inque acies audentior ille pedestres, hunc aspernantem tumido nova pondera tergo - unam quippe manum domitis expertus ab annis - corripit adfaturque:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권99)
"quid o nova fata recusas, infelix sonipes?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권100)
sternit Iona Chromis, Chromin Antiphos, Antiphon Hypseus, Hypseus Astyagen evasurumque relicto amne Linum, ni fata vetent et stamine primo ablatum tellure mori.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권117)

SEARCH

MENU NAVIGATION