라틴어 문장 검색

Nam Hugo abba memor fidelitatis, quam promisit Hludowico regi, suo videlicet consobrino, filios eius Hludowicum et Karlomannum in paterno regno cum sibi consentientibus statuere volebat, Gozlinus vero abba et Chuonradus comes multique alii eis consentientes supradictum regem Hludowicum in regno advocarunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVIIII 6:4)
Nam nil prospere egit et utile, verum et turpiter inde aufugit, interfectis atque captis quam plurimis e suis sociis;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVIIII 7:5)
Multi quoque nobiles illius gentis ibi corruerunt, caeteri, qui evasere, rediere ad castra sua.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXX 10:5)
Hludowicus vero Gauzlinum cum aliis multis ad tuitionem regni contra Nortmannos dirigit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXX 12:3)
Et circa purificationem sanctae Mariae iterum, moventes, per Taruennam iter arripientes usque Centula monasterium sancti Richarii et sancti Walerici, omnia loca circa mare, monasteria et vicos indeque Ambianis civitatem atque Corbeiam monasterium petentes multisque honusti praedis, sani et sine inpedimento ad propria repedavere castra.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXI 14:6)
Paucique Nortmanni ex dicta villa egressi, omnem exercitum vertit in fugam, pluresque ex eis, videlicet usque ad centum homines, interfecerunt;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXI 15:9)
Hac vero patrata victoria, quia multos contigit ibi ruere Nortmannos, rex ovans repedavit trans Hisam, perpauci vero Dani, qui evasere, interitum suorum nuntiavere in castra, indeque Nortmanni Hludowicum regem adolescentem timere coeperunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXI 15:11)
Et dum rex aprum vellet percutere, quidam e suis Bertoldus nomine, cum ei iuvare vellet, casu regem in tibia vulneravit, et accepto vulnere supervixit plus VII diebus atque in eodem loco defunctus est . . . . .
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXIIII 24:10)
Quid multa?
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXV 26:14)
Sed Dani multis suorum amissis rediere ad naves;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXV 27:6)
Ille vero audito multum doluit, accepto tamen consilio Parisius venit cum manu valida.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 31:7)
Quid plura?
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 39:5)
Hrodulfus vero abbas timens, ne multitudo qui Noviomum erat cum eis adveniret, et insidias timens - quod etiam Alstingus mandaverat - populum retinuit, sed cognita veritate post eorum discessum multum doluit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXC 43:3)
Odo vero rex strenuis secum assumptis viris ire ad regem perrexit Arnulfum multisque honoribus eum honoravit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCV 52:5)
Cumque hoc contradiceret Fulcho atque Heribertus, Winetmarus inprovise superveniens Fulchoni archiepiscopo cum suis complicibus, quod dictum nefas est, multis perfossum vulneribus interfecerunt XVI. Kal.
(ANNALES VEDASTINI, Anno CM 64:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION