라틴어 문장 검색

Peccatum amici veluti tuum recte putes.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 531)
Quanti tales amicos habere voluerunt, et ipsi tales esse non possunt.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 580)
Qui timet amicum, amicus ut timeat docet.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 64)
Qui timet amicum, vim non novit nominis.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 620)
Ruborem amico excutere amicum est perdere.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 669)
Succurre paupertati amicorum, immo potius occurre.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 684)
Secreto admone amicos, palam lauda.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 685)
Sed quoniam, cum ad omnia occurrit veritas nostra, postremo legum obstruitur auctoritas adversus eam, ut aut nihil dicatur retractandum esse post leges aut ingratis necessitas obsequii praeferatur veritati, de legibus prius concurram vobiscum ut cum tutoribus legum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 4장 3:1)
Nulla lex sibi soli conscientiam iustitiae suae debet, sed eis a quibus obsequium expectat.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 4장 13:1)
Nunc religiosissimi legum et paternorum institutorum protectores et ultores respondeant velim de sua fide et honore et obsequio erga maiorum consulta, si a nullo desciverunt, si in nullo exorbitaverunt, si non necessaria et aptissima quaeque disciplinae oblitteraverunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 6장 1:1)
Sed plane non sentiunt has iniurias et contumelias fabricationis suae dei vestri, sicut nec obsequia.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 12장 5:3)
deos inter se propter Troianos et Achivos ut gladiatorum paria congressos depugnasse, venerem humana sagitta sauciatam, quod filium suum Aenean paene interfectum ab eodem Diomede rapere vellet, Martem tredecim mensibus in vinculis paene consumptum, Iovem, ne eandem vim a ceteris caelitibus experiretur, opera cuiusdam monstri liberatum, et nunc flentem Sarpedonis casum, nunc foede subantem in sororem sub commemoratione non ita dilectarum iampridem amicarum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 14장 2:1)
In isto loco consortium solvimus in quo solo ceteri homines consortium exercent, qui non amicorum solummodo matrimonia usurpant, sed et sua amicis patientissime subministrant;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 12:1)
ex illa, credo, maiorum et sapientissimorum disciplina, Graeci Socratis et Romani Catonis, qui uxores suas amicis communicaverunt, quas in matrimonium duxerant liberorum causa et alibi creandorum, nescio quidem an invitas.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 12:2)
amicus et inimicus erroris?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 17:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION