라틴어 문장 검색

exercitibus dimissis cum et foris pax et domi concordia ordinum otium esset, ne nimis laetae res essent pestilentia civitatem adorta coegit senatum imperare decemviris ut libros Sibyllinos inspicerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 278:1)
pax petenda est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 462:2)
T. Quinctius plenus lacrimarum ad suos versus me quoque inquit, milites, si quis usus mei est, meliorem pacis quam belli habetis ducem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 472:1)
pacem etiam qui vincere possunt volunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 475:1)
ferro ignique vastantem agros legati Samnitium pacem orantes adeunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 8:2)
a quo reiecti ad senatum, potestate facta dicendi, positis ferocibus animis pacem sibi ab Romanis bellique ius adversus Sidicinos petierunt, quae se eo iustius petere, quod et in amicitiam populi Romani secundis suis rebus, non adversis ut Campani, venissent, et adversus Sidicinos sumerent arma, suos semper hostes, populi Romani nunquam amicos,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 9:1)
qui nec ut Samnites in pace amicitiam nec ut Campani auxilium in bello petissent, nec in fide populi Romani nec in dicione essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 11:1)
quod ad Sidicinos attineat, nihil intercedi quo minus Samniti populo pacis bellique liberum arbitrium sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 15:1)
sed quoniam vos regno impotenti finem ut imponatis non inducitis in animum, nos, quamquam armis possumus adserere Latium in libertatem, consanguinitati tamen hoc dabimus ut condiciones pacis feramus aequas utrisque, quoniam vires quoque aequari dis immortalibus placuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 54:1)
iam Latio is status erat rerum ut neque bellum neque pacem pati possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 186:1)
pacem ob agri adempti dolorem aspernabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 186:3)
reliqua consultatio est, quoniam rebellando saepius nos sollicitant, quonam modo perpetua pace quietos obtineamus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 197:1)
itaque pacem vobis, quod ad Latinos attinet, parare in perpetuum vel saeviendo vel ignoscendo potestis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 198:2)
C. Sulpicio Longo P. Aelio Paeto consulibus cum omnia non opes magis Romanae quam beneficiis parta gratia bona pace obtineret, inter Sidicinos Auruncosque bellum ortum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 217:1)
eo certamine superior Alexander, incertum qua fide culturus, si perinde cetera processissent, pacem cum Romanis fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 251:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION