라틴어 문장 검색

Julius consul aedem Apollinis absente collega sine sorte dedicavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 315:2)
postero die singulis captivis ab equite ac centurionibus sorte ductis, et quorum eximia virtus fuerat, binis, aliis sub corona exercitum victorem opulentumque praeda triumphans dictator Romam reduxit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 374:2)
sed nec perinde patres moti sunt, et C. Sempronius, cui ea provincia sorti evenit, tamquam constantissimae rei fortunae fretus, quod victoris populi adversus victos dux esset, omnia temere ac neglegenter egit, adeo ut disciplinae Romanae plus in Volsco exercitu quam in Romano esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 402:2)
quod ubi est factum, interclusi equites nec perrumpere eadem qua transierant posse, ibi maxime confertis hostibus qua viam fecerant, et consul legionesque Romanae cum quod tegumen modo omnis exercitus fuerat nusquam viderent, ne tot fortissimos viros interclusos opprimeret hostis, tendunt in quemcumque casum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 416:1)
Fabio Vibulano T. Quinctio Capitolini filio Capitolino consulibus ductu Fabii, cui sorte ea provincia evenerat, nihil dignum memoratu actum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 458:2)
filius meus extra sortem urbi praeerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 492:2)
decem tribus sorte ductae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 494:2)
sed auctorem levem nec satis fidum super tanta re patres rati decrevere legatos sortesque oraculi Pythici exspectandas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 180:2)
iamque Romani desperata ope humana fata et deos spectabant, cum legati ab Delphis venerunt sortem oraculi adferentes congruentem response captivi vatis:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 188:2)
Romam ut nuntiatum est Veios captos, quamquam et prodigia procurata fuerant et vatum responsa et Pythicae sortes notae, et quantum humanis adiuvari consiliis potuerat res ducem M. Furium maximum imperatorum omnium legerant, tamen, quia tot annis varie ibi bellatum erat multaeque clades acceptae, velut ex insperato immensum gaudium fuit,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 260:1)
corneliis Faliscum bellum, Valerio ac Servilio Capenas sorte evenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 273:1)
tum Segoveso sortibus dati Hercynei saltus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 384:1)
cuius casus prolapsi cum proximos sterneret, trepidantes alios armisque omissis saxa quibus adhaerebant manibus amplexos trucidat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 504:1)
nec diu licuit quietis consilia erigendae ex tam gravi casu rei publicae secum agitare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 13:1)
sortem reliquam ferte:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 163:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION