라틴어 문장 검색

Et ad viam deserti ire coeperunt, illuc quoque eos adversariis persequentibus. Sed et hi, qui urbem succenderant, occurrerunt eis,
(불가타 성경, 판관기, 20장42)
atque ita factum est ut ex utraque parte ab hostibus caederentur, nec erat eis ulla requies. Prostrati sunt usque ad orientalem plagam urbis Gabaa.
(불가타 성경, 판관기, 20장43)
Regressi autem filii Israel ex civitatibus a viris usque ad iumenta, usque ad omne, quod inveniri poterat, gladio percusserunt, cunctasque urbes et viculos Beniamin vorax flamma consumpsit.
(불가타 성경, 판관기, 20장48)
Apud omnes populos, urbes atque provincias, quocumque regis iussa veniebant, Iudaeis fuit exsultatio, epulae atque convivia et festus dies, in tantum ut plures alterius gentis et sectae eorum religioni et caeremoniis iungerentur; grandis enim cunctos Iudaici nominis terror invaserat.
(불가타 성경, 에스테르기, 8장17)
Qui dixit reginae: " In urbe Susan interfecerunt et deleverunt Iudaei quingentos viros et decem filios Aman. Quantam putas eos exercuisse caedem in universis provinciis? Quid ultra postulas et quid vis, ut fieri iubeam? ".
(불가타 성경, 에스테르기, 9장12)
At hi, qui in urbe Susan congregati sunt, tertio decimo et quarto decimo die eiusdem mensis in caede versati sunt, quinto decimo autem die requieverunt; et idcirco eundem diem constituerunt sollemnem epularum atque laetitiae.
(불가타 성경, 에스테르기, 9장18)
Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel, pro eo quod misisti in nomine tuo epistulas ad omnem populum, qui est in Ierusalem, et ad Sophoniam filium Maasiae sacerdotem et ad universos sacerdotes dicens:
(불가타 성경, 예레미야서, 29장25)
Et oblitus est Israel factoris sui et aedificavit delubra; et Iudas multiplicavit urbes munitas. Et mittam ignem in civitates eius, et devorabit aedes illius.
(불가타 성경, 호세아서, 8장14)
Dominus, Deus exercituum: Dominus memoriale eius.
(불가타 성경, 호세아서, 12장6)
Ubinam est rex tuus, ut salvet te in omnibus urbibus tuis, et iudices tui, de quibus dixisti: "Da mihi regem et principes"?
(불가타 성경, 호세아서, 13장10)
Urbem ingrediuntur, in murum discurrunt, domos conscendunt, per fenestras intrant quasi fur.
(불가타 성경, 요엘서, 2장9)
Et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui, quia multa sunt nimis castra eius, quia fortia et facientia verbum eius; magnus enim dies Domini et terribilis valde, et quis sustinebit eum?
(불가타 성경, 요엘서, 2장11)
et reddam vobis annos, quos comedit locusta, bruchus et gryllus et eruca, exercitus meus magnus, quem misi in vos.
(불가타 성경, 요엘서, 2장25)
Audite et contestamini in domo Iacob, dicit Dominus, Deus exercituum:
(불가타 성경, 아모스서, 3장13)
" Unde et ego dedi vobis vacuitatem dentium in cunctis urbibus vestris et indigentiam panis in omnibus locis vestris; et non estis reversi ad me ", dicit Dominus.
(불가타 성경, 아모스서, 4장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION