라틴어 문장 검색

movit amicitiae tum te constantia longae, ante tuos ortus quae mihi coepta fuit, et quod eras aliis factus, mihi natus amicus, quodque tibi in cunis oscula prima dedi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 330)
haec igitur referens et quod mea crimina primi erroris venia posse latere vides, respicis antiquum lassis in rebus amicum, fomentisque iuvas vulnera nostra tuis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 337)
ecquid adhuc remanes memor infelicis amici, deserit an partis languida cura suas?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 42)
utque meus lima rasus liber esset amici, non semel admonitu facta litura tuo est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 49)
quae rata sit, cupio, rebusque ut comprobet omen, te precor a salvo possit, amice, legi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 52)
pro quibus ut maneat, de quo censeris, amicus, comprecor ad vitae tempora summa tuae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 526)
quos prior est mirata, sequens mirabitur aetas, in quorum plausus tota theatra sonant, tu quoque per durum servato tempus amico dignus es in tantis nomen habere viris, dignus es, et, quoniam laudem pietate mereris, non erit officii gratia surda tui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 613)
observare deos, ne quid mihi cedat amice, verbaque Fortunae vix puto posse dari.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 710)
utque iuvent alii, tu debes vincere amicos, uxor, et ad partis prima venire tuas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 118)
numen adorandum est, non ut mihi fiat amicum, sed sit ut iratum, quam fuit ante, minus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 146)
me quoque amicorum nimio terrore metuque, non odio, quidam destituere mei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 28)
aut meus excusat caros ita candor amicos, utque habeant de me crimina nulla, favet, sint hi contenti venia, iactentque licebit purgari factum me quoque teste suum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 212)
adiectique probent genetiva ad nomina Cottae, si tu non esses, interitura domus, digne vir hac serie, lapso succurrere amico conveniens istis moribus esse puta.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 252)
Si vacat exiguum profugo dare tempus amico, o sidus Fabiae, Maxime, gentis, ades, dum tibi quae vidi refero, seu corporis umbra seu veri species seu fuit ille sopor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 31)
quae nunc cur iterum post saecula longa revisam, tu facis, o castris miles amice meis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 326)

SEARCH

MENU NAVIGATION