라틴어 문장 검색

et cum laetor tandem longi erroris vobis finem factum esse, , quod secundis potissimum vestris rebus hic error est sublatus, et vobis et propter vos rei publicae gratulor.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 25:1)
ne forte a destructione veterum novi subinde errorum surculi ex ipsa mala complexione mentis pullulent, eoque res recidat, ut errores non extinguantur se permutentur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 25:3)
tulit enim et Romana regia sceleris tragici exemplum, ut taedio regum maturior veniret libertas ultimumque regnum esset quod scelere partum foret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 466:1)
id credo cognomen errorem in aedilibus fecisse secutamque fabulam mixtam ex aediliciis et consularibus comitiis, convenientem errori.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 115:1)
velut silvis, ubi passimpalantis error certo de tramite pellit,ille sinistrorsum, hic dextrorsum abit, unus utrique error, sed variis inludit partibus:
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장33)
hoc est, ut errores omnes lineares sint ut Orbium diametri, angulares vero iidem qui prius, & errorum linearium similium vel angularium aequalium tempora ut Orbium tempora periodica.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 67:4)
velut silvis, ubi passim palantis error certo de tramite pellit, ille sinistrorsum, hic dextrorsum abit, unus utrique error, sed variis inludit partibus:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 1:4)
Cumque repugnaret, sub iudice seque rogaret Leniter audiri, scelus hoc et utrimque requiri, Maior eum natu, proprio cogente reatu, Arguit indigne sceleris fraudisque malignae.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XX. De fure in testimonium arborem inuocante 21:12)
Ecce autem ex improuiso Iugurtha, intoleranda audacia scelere atque superbia sese efferens, fratre meo atque eodem propinquo suo interfecto primum regnum eius sceleris sui praedam fecit;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장21)
'scelus' autem pro poena posuit, ab eo quod praecedit id quod sequitur, ut et scelus expendisse merentem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 3073)
Quo perversius, cum praesumatis de sceleribus nostris ex nominis confessione, cogitis tormentis de confessione decedere, ut negantes nomen pariter utique negemus et scelera, de quibus ex confessione nominis praesumpseratis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 11:1)
& hinc errores angulares e centro S spectati (id est tam motus Augis & Nodorum, quam omnes in longitudinem & latitudinem errores apparentes) sunt in qualibet revolutione corporis P, ut quadratum temporis revolutionis quam proxime.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 68:10)
hoc in sermone cum a me exponeretur, quae mea exspectatio fuisset orationis tuae quantoque in errore versatus essem, visa est oratio non iniucunda, et mediocris quidam est risus consecutus non in te sed magis in errorem meum, et quod me abs te cupisse laudari aperte atque ingenue confitebar.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 2 2:1)
si quicquam sceleris quod homo in homines edere potest in nos praetermisit, non recusamus quin et nos omnia eadem iterum, si pati possumus, patiamur, et ille omni divino humanoque liberatur scelere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 265:1)
genetrice caesa, per scelus rapto patre, orbata fratre, miseriis luctu obruta, maerore pressa, coniugi invisa ac meae subiecta famulae luce non grata fruor, trepidante semper corde non mortis metu, sed sceleris - absit crimen a fatis meis, mori iuvabit;
(세네카, 옥타비아 2:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION