라틴어 문장 검색

Ab Thessalonice Demetriadem ipsi cum iter esset, Astraeum Paeoniae Demetrium mittit cum eodem comite Dida, Perseum Amphipolin ad obsides Thracum accipiendos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 285:1)
per Scordiscos iter esse ad mare Hadriaticum Italiamque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 656:1)
facile Bastarnis Scordiscos iter daturos:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 656:3)
Histri, ut primum ad lacum Timavi castra Romana sunt mota, ipsi post collem occulto loco consederunt, et inde obliquis itineribus agmen sequebantur, in omnem occasionem intenti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 11:1)
quod ubi ita factum et solos iam esse Bastarnas audierunt, bifariam dividunt copias, pars ut recto itinere ad lacessendum ex aperto iret, pars devio saltu circumducta ab tergo aggrederetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 220:2)
triduum non plus Delphis moratus, per Phthiotidem Achaiam Thessaliamque sine damno iniuriaque eorum, per quorum fines iter fecit, in regnum rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 258:1)
haec usurpatio itineris insoliti quo vobis spectare videtur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 275:1)
legati qui repente aliquo mitterentur singula iumenta per oppida, iter qua faciendum erat, imperabant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 12:1)
postremo, cum desperato iam colloquio profecti essent, tum demum se ex itinere revocatos et ad eum introductos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 254:2)
vocate in concilium Graeciae civitates per quas iter feci, queratur unusquilibet militis mei iniuriam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 445:1)
cum experienda omnia ad ultimum nec praetermittendam spem ullam censuisset rex, reliqua consultatio erat, quonam modo tutum iter legatis esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 453:2)
primi a Chaeronia legati deinde a Thebis in ipso itinere occurrerunt, affirmantes non interfuisse se, quo societas ea decreta esset concilio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 458:1)
cum per omnem orationem satis frequenti assensu succlamatum esset, tum vero ea vociferatio simul indignantium minitantiumque, partim iubentium bonum animum habere regem, exorta est ut finem dicendi faceret, tantum iussis ad iter se parare;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 569:1)
consul Romanus, per eosdem dies Thessaliam cum exercitu petens, iter expeditum primo per Epirum habuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 591:1)
deinde, postquam in Athamaniam est transgressus, asperi ac prope invii soli, cum ingenti difficultate parvis itineribus aegre Gomphos pervenit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 592:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION