라틴어 문장 검색

quorum si forte responsio quantulumcumque ad interrogata trepidaverit, quae non inveniuntur scripta mandata creduntur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 2:2)
ideoque vestrorum plus mementote, quos inter praesumimus computari, quique, sicut vestris erigimur secundis, ita deprimimur adversis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Graeco salutem. 1:3)
sed licet bono fulgeas ut conscientiae sic dictionis ordinatissimae, nos tibi tamen minime sumus refugiendi, qui bene scripta laudamus, etsi laudanda non scribimus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Remigio salutem. 4:4)
idque votivum mihi granditer fuit ac peroptatum, ut epistula iniuncta nec negaretur scripta amicitiae nec subderetur lecta censurae.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 1:4)
proinde accipe, quid super scriptis tuis et iniuriam passi censeamus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 9:5)
redeamus ad causam, super cuius abundante blateratu, quia pareo, precor, ut errata confessum veniae clementis indultu placatus impertias, licet, quae laetitia tua sancta quaeque communio, copiosius hilarere, si meae culpae defensio potius tibi scripta feratur quam satisfactio.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Lupo salutem. 10:2)
nam si omittantur quae de titulis dictatoris invicti scripta Patavinis sunt voluminibus, quis opera Suetonii, quis Iuventii Martialis historiam quisve ad extremum Balbi ephemeridem fando adaequaverit?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Burgundioni suo salutem. 7:4)
ceterum quisquis ita malus est, ut intelligat bene scripta nec tamen laudet, hunc boni intellegunt nec tamen laudant.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Burgundioni suo salutem. 8:4)
"tu cuncta citus de puppe memento ferre, ubi tempus erit, clipeumque his iungere donis, qui pulcher signis auroque asperrimus;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:22)
"an tumidus Teucrosque lares et capta reportans Pergama virgineae noles meminisse latebrae?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:124)
"- i cautus, nec vana Thetin timuisse memento, i felix nosterque redi!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:133)
"litore praecipue portuque arcere memento."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권151)
et iam punicea nudatum pectora palla insignemque ipsis, quae prima invaserat, armis Aeaciden - quippe aura vocat cognataque suadent aequora - prospectant cuncti iuvenemque ducemque nil ausi meminisse pavent;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권2)
"memini, rapidissimus ibat imbribus adsiduis pastus nivibusque solutis Sperchios vivasque trabes et saxa ferebat:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권57)
"hactenus annorum, comites, elementa meorum et memini et meminisse iuvat:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권65)

SEARCH

MENU NAVIGATION