라틴어 문장 검색

ne vereare, meo periclo huius ego experiar fidem, fretus ingenio eius, quod me esse scit erga se benevolum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 2147)
si ego hic peribo, ast ille ut dixit non redit, at erit mi hoc factum mortuo memorabile, meum erum captum ex servitute atque hostibus reducem fecisse liberum in patriam ad patrem, meumque potius me caput periculo praeoptavisse, quam is periret, ponere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 532)
Liber si sim, meo periclo vivam;
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 430)
Face semel periclum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 1267)
Facile tu istuc sine periclo et cura, corde libero fabulare;
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 1, scene 273)
ego istuc accedam periclum potius atque audaciam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 1, scene 281)
Nimio ego hanc periculo surrupui hodie.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 1, scene 339)
meo quidem animo ab Hippolyta subcingulum Hercules haud aeque magno umquam abstulit periculo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 1, scene 340)
quam restito, tam maxime res in periclo vortitur.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 214)
Immo, hospes, magis cum periclum facies, magis nosces meam comitatem erga te amantem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 151)
Non tu scis, quom ex alto puteo sursum ad summum escenderis, maxumum periclum inde esse ab summo ne rusum cadas?
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 433)
Nil pericli est, age . tam placidast, quam feta.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 3, scene 2341)
neque quadrupulari me volo, neque enim decet sine meo periclo ire aliena ereptum bona, neque illi qui faciunt mihi placent.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 1, scene 26)
ac suo periclo is emat qui eam mercabitur:
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 3103)
Nil pericli mihi videtur.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 3128)

SEARCH

MENU NAVIGATION