라틴어 문장 검색

Praetereaque uiris et feminis, quibus menstrua non proueniunt, interdum ex brachio sanguis mittendus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 26:7)
Luxata igitur, in quacumque parte corporis sunt, quam primum sic curari debent, ut, qua dolor est, ea scalpello cutis crebro incidatur, detergeaturque eodem auerso profluens sanguis.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 1장 1:1)
Item procedente curatione eruptio sanguinis, aut si, antequam sinus carne impleatur, orae carnosae fiunt, illa quoque ipsa carne hebete nec firma.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 3장 2:1)
Deficere tamen animam uel ipsa curatione uel postea pessimum omnium est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 3장 2:2)
Tum ubi lineae committebantur, scalpello inciderunt, et post sanguinem effusum os ibidem adusserunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 44:3)
deinde ceruice resoluta, qua notae sunt uenae, incidere, et sanguinem mittere;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 46:2)
neque ut crustae decidant, neque ut ulcus inpleatur, adustis uenis esse properandum, ne uel sanguis erumpat uel cito pus subprimatur, cum per hoc siccescere eas partes opus sit, per illud exhauriri opus non sit:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 48:3)
tum inplicitum linamentum uel aliquid ex penicillo respergendum est medicamento, quo sanguis supprimitur, eoque naris leuiter inplenda.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 10장 1:4)
Sanguine suppresso linamento ulcus purgandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 10장 1:5)
Protinus autem ubi plus sanguinis profluit, scire licet, aliquid ex osse fractum esse.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 3:4)
tum ulcus aceto eluere et inlinere uulnus medicamento, quo sanguis supprimitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 7:3)
solet enim multum sanguinem effundere:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 8:2)
- Horum extrema lingua uolsella prehendenda est, sub eaque membrana incidenda, magna cura habita, ne uenae quae iuxta sunt uiolentur et profusio[ne] sanguinis noceat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 10:2)
qui subinde eas rimas cum dolore diducendo sanguinem citat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 12:2)
nam sanguinem non emittunt et omni sensu carent:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION