라틴어 문장 검색

sequitur ut eadem sit in is quae humano in genere ratio, eadem veritas utrobique sit eademque lex, quae est recti praeceptio pravique depulsio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 79:1)
Sequitur ut doceam omnia subiecta esse naturae, eaque ab ea pulcherrime geri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 81:1)
namque alii naturam esse censent vim quandam sine ratione cientem motus in corporibus necessarios, alii autem vim participem rationis atque ordinis tamquam via progredientem declarantemque quid cuiusque rei causa efficiat quid sequatur, cuius sollertiam nulla ars nulla manus nemo opifex consequi possit imitando;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 81:3)
quorum utrumvis ut sit, sequitur natura mundum administrari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 85:2)
Sequitur stellarum inerrantium maxima multitudo, quarum ita descripta distinctio est, ut ex notarum figurarum similitudine nomina invenerint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 104:1)
Septentriones autem sequitur Arctophylax, vulgo qui dicitur esse Bootes, quod quasi temone adiunctam prae se quatit Arctum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 109:4)
Dein quae sequuntur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 109:5)
e quibus pulli orti primo aluntur ab his ut a matribus, a quibus exclusi fotique sunt, deinde eas relinquunt et effugiunt sequentes, cum primum aquam quasi naturalem domum videre potuerunt:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 124:5)
Coruncanium P. Scipionem P. Scaevolam pontifices maximos, non Zenonem aut Cleanthen aut Chrysippum sequor, habeoque C. Laelium augurem eundemque sapientem quem potius audiam dicentem de religione in illa oratione nobili quam quemquam principem Stoicorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 5:8)
Sed omnia vestri Balbe solent ad igneam vim referre Heraclitum ut opinor sequentes, quem ipsum non omnes interpretantur uno modo, quoniam quid diceret quod intellegi noluit omittamus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 35:1)
Si enim vos sequar, dic quid ei respondeam qui me sic roget:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 43:2)
id ea gratia ut, dum nati dissipatos artus captaret parens, ipsa interea effugeret, illum ut maeror tardaret sequi, sibi salutem ut familiari pareret parricidio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 68:2)
sequitur ergo ut nemini consultum sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 71:3)
Et id quidem nemini video Graecorum adhuc contigisse, ut idem utroque in genere elaboraret sequereturque et illud forense dicendi et hoc quietum disputandi genus, nisi forte Demetrius Phalereus in hoc numero haberi potest, disputator subtilis, orator parum vehemens, dulcis tamen, ut Theophrasti discipulum possis agnoscere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 4:3)
Sequemur igitur hoc quidem tempore et hac in quaestione potissimum Stoicos non ut interpretes, sed, ut solemus, e fontibus eorum iudicio arbitrioque nostro, quantum quoque modo videbitur, hauriemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 8:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION