라틴어 문장 검색

quia ecce formans montes et creans ventum et annuntians homini cogitationem eius, faciens auroram et tenebras et gradiens super excelsa terrae; Dominus, Deus exercituum, nomen eius.
(불가타 성경, 아모스서, 4장13)
Quia haec dicit Dominus Deus: " Urbs, de qua egrediebantur mille, relinquentur in ea centum; et de qua egrediebantur centum, relinquentur in ea decem pro domo Israel ".
(불가타 성경, 아모스서, 5장3)
Quaerite bonum et non malum, ut vivatis, ita ut sit Dominus, Deus exercituum, vobiscum, sicut dixistis.
(불가타 성경, 아모스서, 5장14)
Odite malum et diligite bonum et constituite in porta iudicium, si forte misereatur Dominus, Deus exercituum, reliquiis Ioseph.
(불가타 성경, 아모스서, 5장15)
Propterea haec dicit Dominus, Deus exercituum, dominator: " In omnibus plateis planctus, et in cunctis viis dicetur: "Vae, vae!"; et vocabunt agricolam ad luctum et ad planctum eos, qui sciunt lamentationem.
(불가타 성경, 아모스서, 5장16)
Et migrare vos faciam trans Damascum ", dicit Dominus; Deus exercituum nomen eius.
(불가타 성경, 아모스서, 5장27)
Iuravit Dominus Deus in anima sua, dicit Dominus, Deus exercituum: " Detestor ego superbiam Iacob et domos eius odi et tradam civitatem et plenitudinem eius ".
(불가타 성경, 아모스서, 6장8)
" Ecce enim suscitabo super vos, domus Israel, dicit Dominus, Deus exercituum, gentem; et oppriment vos ab introitu Emath usque ad torrentem Arabae ".
(불가타 성경, 아모스서, 6장14)
Et Dominus, Deus exercituum, qui tangit terram, et tabescet. Et lugebunt omnes habitantes in ea; et ascendet sicut fluvius ea omnis et decrescet sicut flumen Aegypti.
(불가타 성경, 아모스서, 9장5)
Et sedebit unusquisque subtus vitem suam et subtus ficum suam, et non erit qui deterreat; quia os Domini exercituum locutum est.
(불가타 성경, 미카서, 4장4)
Clipeus fortium eius ruber, viri exercitus in coccineis; ignitae laminae ferreae curruum, quando praeparat bellum, et equites agitantur.
(불가타 성경, 나훔서, 2장4)
" Ecce ego ad te, dicit Dominus exercituum, et succendam usque ad fumum quadrigas tuas; et leunculos tuos comedet gladius, et exterminabo de terra praedam tuam, et non audietur ultra vox nuntiorum tuorum ".
(불가타 성경, 나훔서, 2장14)
" Ecce ego ad te, dicit Dominus exercituum; et levabo vestimentum tuum in faciem tuam et ostendam gentibus nuditatem tuam et regnis ignominiam tuam.
(불가타 성경, 나훔서, 3장5)
Vae, qui aedificat civitatem in sanguinibus et condit urbem in iniquitate!
(불가타 성경, 하바쿡서, 2장12)
Numquid non haec a Domino sunt exercituum, ut laborent populi pro igne, et gentes in vacuum fatigentur?
(불가타 성경, 하바쿡서, 2장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION