라틴어 문장 검색

nec mirum si membra orbis concussa rotantur, si vitiis agitata suis mundana laborat machina, si terras luis incentiva fatigat:
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 174)
cernas mollescere cultu heroas vetulos, opifex quibus aspera membra finxerat et rigidos duraverat ossibus artus, sed pudet esse viros, quaerunt vanissima quaeque quis niteant,genuina leves ut robora solvant, vellere non ovium, sed Eoo ex orbe petitis ramorum spoliis fluitantes sumere amictus gaudent et durum scutulis perfundere corpus.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 178)
felix qui indultis potuit mediocriter uti muneribus parcumque modum servare fruendi, quem locuples mundi species et amoena venustas et nitidis fallens circumflua copia rebus non capit, ut puerum, nec inepto addicit amori, qui sub adumbrata dulcedine triste venenum deprendit latitare boni mendacis operto, sed fuit id quondam nobis sanctumque bonumque principio rerum, Christus cum conderet orbem, vidit enim Deus esse bonum velut ipse Moyses historicus mundi nascentis testificatus
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 188)
sanguinis humani spectacula publicus edit consensus legesque iubent venale parari supplicium, quo membra hominum discerpta cruentis morsibus oblectent hilarem de funere plebem, mille alia stolidi bacchantia gaudia mundi percensere piget, quae veri oblita Tonantis humanum miseris volvunt erroribus aevum, nemo animum summi memorem genitoris in altum excitat, ad caelum mittit suspiria nemo, nec recolens apicem solii natalis ad ipsum respicit auctorem, nec spem super aera librat, sed mentem gravidis contentam stertere curis indigno subdit domino perituraque pronus diligit et curvo quaerit terrestria sensu.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1101)
quid iuvat aequoreum pelago cedente profundum pulverea calcasse via, cum conscia ponti saxa sub ignoto patuerunt prodita caelo aruit et medio sitiens in gurgite limus, si victor virtute Dei mediasque tenebras luce columnari scindens exercitus olim perdidit inventi vallem botryonis opimam, si nescit versare solum, cui melle perenni glaeba fluens niveos permiscet lactea rivos, si domitam Ierichon lituis atque aere canoro rursus in antiquos patitur consurgere muros, si ripis reflui Iordanis pellitur et iam deserit adscriptam dimensa in iugera sortem, denique si structam tantis sudoribus urbem et quae nubigenas transcendunt culmina nimbos defensare nequit, si nescit quis lapis ille est hostibus obsistens et inexpugnabile turris praesidium, quem non aerato machina rostro arietat insiliens, nec ferrea verbera quassant?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1121)
scilicet hoc medium, caelum inter et infima terrae quod patet et vacuo nubes suspendit hiatu, frena potestatum variarum sustinet ac sub principe Belia rectoribus horret iniquis.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1128)
quem poenis pensare prius sua facta necesse est corruptae pro stupro animae proque orbe perempto.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1152)
nescis ab origine quanta sit concessa tibi famulo super orbe potestas, et super ingenio proprio laxaeque soluto iure voluntatis, liceat cui velle sequique quod placitum, nullique animum subiungere vinclo?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1178)
quale erat electus magni rex orbis ut esset non rex ipse sui, curto foedatus honore?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1180)
Loth fugiens Sodomis ardentibus omnia secum pignera cara domus properabat sede relicta nubibus urbicremis subducere, sulpure cum iam nimboso ignitus coelum subtexeret aër flagrantemque diem crepitans incenderet imber, angelus hanc hospes legem praescripserat ollis emissus virtute Dei sub imagine dupla, omnis ut e portis iret domus atque in apertum dirigeret constans oculos, nec pone reflexo lumine regnantes per moenia cerneret ignes:
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1198)
mox ubi iam caelo revolandum, pars petit aethram libera sideream plaudens super aëra pinnis, pars captiva iacet laceris et saucia plumis pugnat humi et volucres nequiquam suspicit, auras;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1217)
illic purpureo latus exporrecta cubili floribus aeternis spirantes libat odores ambrosiumque bibit roseo de stramine rorem, ditibus et longo fumantibus intervallo fluminaque et totos caeli sitientibus imbres inplorata negat digitum insertare palato, flammarumque apices timenti extinguere tactu, nec mirere locis longe distantibus inter damnatas iustasque animas concurrere visus conspicuos meritasque vices per magna notari intervalla, polus medio quae dividit orbe.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1223)
nec enim se segregat ipsa ante obitum vivis ex artubus aut fugit exul sanguinis et carnis penetralia seque medullis exuit abductamve abigit de pectore vitam, viscerea sed sede manens speculatur acutis omnia luminibus et, qua circumtulit acrem naturae levis intuitum nullo obice rerum disclusa, ante oculos subiectum prospicit orbem atque orbis sub mole situm sordens elementum.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1231)
quin si stelligerum vultus convertat ad axem, nil intercurrens obtutibus inpedit ignem pervigilis animae, quamvis denseta graventur nubila et opposito nigrescat vellere caelum, sic arcana videt tacitis cooperta futuris corporeus Iohannis adhuc nec carne solutus, munere sed somni paulisper carne sequestra liber ad intuitum sensuque oculisque peragrans ordine dispositos Venturis solibus annos, procinctum videt angelicum iam iamque cremandi orbis in excidium, tristes 1 et percipit aure mugitus gravium mundi sub fine tubarum.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1233)
meliora favens largire precanti dona animae quandoque meae, cum corporis huius liquerit hospitium nervis, cute, sanguine, felle, ossibus exstructum, corrupta quod incola luxu heu nimium conplexa fovet, cum flebilis hora clauserit hos orbes, et conclamata iacebit materies oculisque suis mens nuda fruetur, ne cernat truculentum aliquem de gente latronum inmitem, rabidum, vultuque et voce minaci terribilem, qui me maculosum aspergine morum in praeceps, ut praedo, trahat nigrisque ruentem inmergat specubus, cuncta exacturus ad usque quadrantem minimum damnosae debita vitae, multa in thensauris Patris est habitatio, Christe, disparibus discreta locis, non posco beata in regione domum;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1243)

SEARCH

MENU NAVIGATION