라틴어 문장 검색

Placentini captivi, ad duo milia liberorum capitum, redditi colonis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 232:2)
Porta ea, velut in ore urbis posita, maior aliquanto patentiorque quam ceterae est, et intra eam extraque latae viae sunt, ut et oppidani derigere aciem a foro ad portam possent, et extra limes mille ferme passus longus, in Academiae gymnasium ferens, pediti equitique hostium liberum spatium praeberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 264:2)
erant pleraque silvestria circa, incommoda phalangi maxime Macedonum, quae nisi ubi praelongis hastis velut vallum ante clipeos obiecit, quod ut fiat libero campo opus est, nullius admodum usus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 448:1)
servitia inde cum cetera praeda abduxit et libera capita sine pretio dimisit oppidumque iis reddidit praesidio valido imposito;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 458:2)
qui superfuerunt a magna clade, liberi servique, inter ceteram praedam abducti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 468:2)
quod genus cum in omnibus liberis civitatibus,tum praecipue Athenis, ubi oratio plurimum pellet, favore multitudinis alitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 501:2)
oppidanorum omnis multitudo cum coniugibus ac liberis in arcem confugit, deinde in deditionem venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 194:1)
in quem adeo exarsere studia, ut vix parentes ab liberis temperaverint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 288:3)
egregia duorum opera servorum indicum et unius liberi fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 346:1)
permittentibus utrisque liberam consultationem patres consulibus ambobus Italiam provinciam decreverunt, T. Quinctio prorogarunt imperium successor ex senatus consulto venisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 368:2)
aptum autem fore colloquium credebat, ut sibi liberum esset vel ad bellum manenti vel ad pacem decedenti rem inclinare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 411:1)
moverunt eo maxime senatum, demonstrando maris terrarumque regionis eius situm, ut omnibus appareret, si Demetriadem in Thessalia, Chalcidem in Euboea, Corinthum in Achaia rex teneret, non posse liberam Graeciam esse,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 477:1)
Quinctio liberum arbitrium pacis ac belli permissum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 480:3)
sed deductis ex urbe praesidiis liberam contionem non immixtis Lacedaemoniis declaraturam, quid Argivi vellent, praeberi debere dicebat rex;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 505:3)
et apparebat nihil liberae consultationis concilio quod in diem posterum indictum erat Boeotis relictum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION