라틴어 문장 검색

Cum ad ferulas uentum est, extrinsecus esse earum longissimae debent, a lacerto breuiores, sub ala breuissimae.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 15:1)
Deligari autem bracchium debet paulum pollice ad pectus inclinato, siquidem is maxime bracchii naturalis habitus:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 17:2)
Is canalis et inferiore parte foramina II habere debet, per quae, si quis umor excesserit, descendat;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 19:3)
Esse etiam is debet a planta, si crus fractum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 20:1)
sin aliter se habebunt, eatenus circumdari fascia debebit, ut inpositum medicamentum contineat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 26:2)
Si breuius adhuc membrum est et ossa loco suo non sunt, eo paxillus tenuis quam leuissimi generis inter ea demitti debet sic, ut capite paululum supra ulcus emineat;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 31:2)
Ob quam causam frangi rursus ossa et derigi debent.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 34:3)
Nam quod Hippocrates dixit, uertebra in exteriorem partem prolapsa pronum hominem collocandum esse et extendendum, tum calce aliquem super ipsum os debere consistere, et id intus inpellere, in is accipiendum, quae paulum excesserunt, non is, quae toto loco mota sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 14장 3:1)
Deinde medicus caput quidem hominis sinistra debet repellere;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 15장 6:4)
Tum fascia primum sub ala obuoluta caput eius debet conprehendere;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 15장 7:4)
Super durum locum et renitentem ex altera parte intendi manus, altera brachium debet sic, ut prona sit, si in posteriorem partem os excidit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 17장 1:6)
Super mensam tantummodo intendi debent, qui uel in priorem uel in posteriorem partem exciderunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 19장 1:3)
In ceteris uero casibus, ubi ossa per uim paulum inter se recesserunt, medicus debet id, quod eminet, retro cogere;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 20장 8:1)
Fascia tantummodo calcem quoque debet comprehendere, ne, cum mediam plantam imumque eius uinciri necesse est, liber talus in medio relictus materiam pleniorem recipiat ideoque suppuret.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 23장 1:2)
In digitis nihil ultra fieri debet quam quod in is, qui sunt in manu, positum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 24장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION