라틴어 문장 검색

Sed ubi Iugurtha per legatos pecunia temptare bellique, quod administrabat, asperitatem ostendere coepit, animus aeger auaritia facile conuersus est.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 29장1)
Haec atque alia huiuscemodi saepe in contione dicendo Memmius populo persuadet, uti L. Cassius, qui tum praetor erat, ad Iugurtham mitteretur eumque interposita fide publica Romam duceret, quo facilius indicio regis Scauri et relicuorum, quos pecuniae captae arcessebat, delicta patefierent.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 32장1)
Ac fuere qui tum Albinum haud ignarum consili regis existimarent neque ex tanta properantia tam facile tractum bellum socordia magis quam dolo crederent.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 36장7)
sin opportunior fugae collis quam campi fuerat, ea vero consueti Numidarum equi facile inter virgulta euadere, nostros asperitas et insolentia loci retinebat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 50장9)
Itaque ab imperatore facile quae petebant adepti.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 77장6)
quae eo facilius retinebant, quod procul ab imperio regis aetatem agebant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 78장9)
Omne bellum sumi facile, ceterum aegerrime desinere;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 83장3)
Illis difficile est in potestatibus temperare, qui per ambitionem sese probos simulauere;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장14)
At reges, ubi de adventu Mari cognoverunt, diuersi in locos difficilis abeunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 87장5)
Id ibique et in omni Africa, quae procul a mari incultius agebat, eo facilius tolerabatur, quia Numidae plerumque lacte et ferina carne uescebantur et neque salem neque alia irritamenta gulae quaerebant:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 89장9)
Id facinus contra ius belli non auaritia neque scelere consulis admissum, sed quia locus Iugurthae opportunus, nobis aditu difficilis, genus hominum mobile, infidum, ante neque beneficio neque metu coercitum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 91장12)
Denique multis locis potitus ac plerisque exercitu incruento aliam rem aggreditur, non eadem asperitate qua Capsensium, ceterum haud secus difficilem.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 92장8)
ubi postquam solitudinem intellexit, more ingeni humani cupido difficilia faciendi animum alio vertit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 93장3)
capite atque pedibus nudis, uti prospectus nisusque per saxa facilius foret;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 94장3)
Igitur praegrediens Ligus saxa et si quae uetustate radices eminebant, laqueis vinciebat, quibus alleuati milites facilius escenderent, interdum timidos insolentia itineris leuare manu;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 94장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION