라틴어 문장 검색

inde offensus longinquitate itineris rex ad Mopselum castra movit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 716:1)
ceterum iter prope ipso proelio tumultuosius fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 736:1)
in Perrhaebiam flexis itineribus Malloea primo impetu capta ac direpta, Tripoli aliaque Perrhaebia , Larisam redit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 748:2)
ingressum hoc iter consulem senatus ex Aquileiensium legatis cognovit, qui querentes coloniam suam novam et infirmam necdum satis munitam inter infestas nationes Histrorum et Illyriorum esse, cum peterent ut senatus curae haberet quomodo ea colonia muniretur, interrogati, vellentne eam rem C. Cassio consuli mandari,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 6:1)
nihil se ultra scire nec audere adfirmare, quam triginta dierum frumentum militi datum et duces qui ex Italia itinera in Macedoniam nossent conquisitos abductosque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 9:2)
enimvero senatus indignari tantum consulem ausum, ut suam provinciam relinqueret, in alienam transiret, exercitum novo periculoso itinere inter exteras gentes duceret, viam tot nationibus in Italiam aperiret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 10:1)
duces sibi ab consule Cassio primum imperatos, qui in Macedoniam ducenti exercitum iter monstrarent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 52:2)
inde ex medio regressum itinere hostiliter peragrasse fines suos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 53:2)
quo longius iter in castra erat, eo pluris fessos consectandi hostibus copia fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 113:1)
ad Aratthum inde flumen itinere ingenti emenso retentus altitudine amnis . . . mansit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 239:1)
quo spatio temporis ponte perfecto, traductis copiis diei progressus iter obvium Archidamum, principem Aetolorum per quem ei Stratus tradebatur habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 239:2)
inde consul ad Ambraciam egressus itinere terrestri petit Thessaliam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 5:1)
praetor superato Leucata Corinthium sinum invectus et Creusae relictis navibus terra et ipse per mediam Boeotiam - diei unius expedito iter est - Chalcidem ad classem contendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 5:2)
et unius diei progressus iter convocatis itinerum ducibus cum exponere in consilio iussisset, qua quisque ducturus esset, summotis iis, quam potissimum viam peteret, rettulit ad consilium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 19:1)
itaque in id tempus, quo prope divortium itinerum castra posituri erant, deliberatio eius rei differtur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 21:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION