라틴어 문장 검색

Foedus amicitiae nec vis, carissime, nostrae, nec, si forte velis, dissimulare potes, donec enim licuit, nec te mihi carior alter, nec tibi me tota iunctior urbe fuit, isque erat usque adeo populo testatus, ut esset paene magis quam tu quamque ego notus, amor ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 61)
cumque locum moresque hominum cultusque sonumque cernimus, et, qui sim qui fuerimque, subit, tantus amor necis est, querar ut cum Caesaris ira, quod non offensas vindicet ense suas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 815)
non equidem dubito, quin haec et cetera fiant, detque tuus maesti signa doloris amor, nec cruciere minus, quam cum Thebana cruentum Hectora Thessalico vidit ab axe rapi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 38)
addebat veris multa faventis amor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 326)
quo postquam, dubium pius an sceleratus, Orestes exactus Furiis venerat ipse suis, et comes exemplum veri Phoceus amoris, qui duo corporibus mentibus unus erant, protinus evincti tristem ducuntur ad aram, quae stabat geminas ante cruenta fores.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 437)
Ille ego qui fuerim, tenerorum lusor amorum, quem legis, ut noris, accipe posteritas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 101)
sed dedimus poenas, Scythicique in finibus Histri ille pharetrati lusor Amoris abest, quod superest, animos ad publica carmina flexi, et memores iussi nominis esse mei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 111)
in quibus est nemo, qui non coryton et arcum telaque vipereo lurida felle gerat, vox fera, trux vultus, verissima Martis imago, non coma, non ulla barba resecta manu, dextera non segnis fixo dare vulnera cultro, quem iunctum lateri barbarus omnis habet, vivit in his heu nunc, lusorum oblitus amorum, hos videt, hos vates audit, amice, tuus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 78)
denique non parvas animo dat gloria vires, et fecunda facit pectora laudis amor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 1214)
esse bonam facile est, ubi, quod vetet esse, remotum est, et nihil officio nupta quod obstet habet, cum deus intonuit, non se subducere nimbo, id demum est pietas, id socialis amor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 1411)
morte nihil opus est pro me, sed amore fideque:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 1417)
Sic quemadmodum usu venit cum amore alicuius personae capimur, quotiescumque Franciscus solem, lunam, minima animalia intuebatur, ad cantum inducebatur, sua in laude omnes alias creaturas complectens.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 16:2)
Creator nos non relinquit, numquam decedit suo de amoris proposito, non paenitet eum nos creavisse.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 19:2)
Biblia docent quemque hominem amore creari, ad Dei imaginem et similitudinem factum (cfr Gn 1,26).
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 86:5)
Sanctus Ioannes Paulus II commemoravit quomodo amor prorsus peculiaris, quo Creator unumquemque hominem complectitur, “infinitam dignitatem ei tribuat”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 86:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION