라틴어 문장 검색

pauci iam supererant Gallorum, qui, postquam ab levi armatura superatos se viderunt et instare legionum signa, effusa fuga castra repetunt pavoris et tumultus iam plena, ut ubi feminae puerique et alia imbellis turba permixta esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 270:1)
castra illis capienda esse, in quae compulsus ab levi armatura hostis trepidet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 277:1)
iam castris appropinquabant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 279:1)
patentibus iam portis, priusquam irrumperent victores, fuga e castris Gallorum in omnes partes facta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 283:1)
consul captis castris direptione praedaque abstinet militem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 284:2)
nec eos castra intrare sinit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 285:2)
egresso consule C. Helvius cum tertio agmine advenit, nec continere suos ab direptione castrorum valuit, praedaque eorum, iniquissima sorte, qui pugnae non interfuerant, facta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 286:1)
ad eos profectus consul tertiis castris Ancyram, nobilem in illis locis urbem, pervenit, unde hostes paulo plus decem milia aberant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 295:2)
suam tamen alteram stationem propius castra sescentorum equitum posuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 315:1)
fuga ad castra inclinavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 333:1)
victores usque ad castra secuti ceciderunt terga;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 334:1)
deinde in castris cupiditate praedae haeserunt, nec sequebatur quisquam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 334:2)
Romanorum pars magna ea nocte in castris hostium mansit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 338:1)
qui veris initio exercitu indicto castra in finibus Lacedaemoniorum posuit, legatos deinde misit ad deposcendos auctores defectionis, et civitatem in pace futuram si id fecisset pollicentes et illos nihil indicta causa passuros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 394:1)
hi venientibus Lacedaemoniis ad portam castrorum agmine facto occurrerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 399:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION