라틴어 문장 검색

Videntes autem legiones Sarracenorum quomodo regi doli et insidiae innotuissent, et nunc se praevidens manum Christianorum undecunque ad opem contraxisset, moverunt castra a campis Ascalonis, et usque ad locum, qui [0652B] dicitur Abilin, in superbia multitudinis suae profecti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 96:10)
- Quod advocato patriarcha Jerusalem, rex Baldewinus in Domino confortatus de Babyloniis triumphaverit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 97:2)
Quorum adventum rex ut persensit, et procul dubio jam eos appropiasse, direxit legationem domino patriarchae in Jerusalem, ut sine mora convocata manu fidelium, ad augendas vires et opem contra inimicos properaret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 98:1)
Post haec rex et universi fideles ad id belli negotium adunati, et communione Dominici corporis et sanguinis muniti, ad [0652C] sex millia in sexta feria urbem Japhet egressi sunt, Lithardo Cameracensi, quia prudens et fidelis erat, cum viris trecentis contra virtutem navalem in ipsa civitate relicto.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 98:3)
Rex itaque cum omni comitatu suorum et signis ad Rames descendens, Sabbato illic moram fecit, praestolatus dominum Evermerum patriarcham cum omni manu Jerusalem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 98:4)
Patriarcha vero jam suscepto et caeteris fidelibus Jerusalem, orto mane Dominicae diei, rex quinque * ex equitibus et peditibus ordinavit, ad committenda praelia cum hostibus;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 98:5)
ipse vero rex in extrema acie inter equites ad corroborandos et exhortandos suos imperterritus mansit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 98:6)
His ita a rege ordinatis, et signo S. crucis cunctis Christianis a domino patriarcha sanctificatis, signa et vexilla tolluntur;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 98:9)
tubae et cornua incessanter perstrepunt, rex et sui ad castra adversariorum contendere parant;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 98:10)
Gentiles quoque jam regem tam proximum adesse et ejus copias comperientes, pariter et ipsi a castris in armis, signis et equis, et intolerabili stridore tubarum processerunt, in multitudine gravi quadraginta millium occurrentes, nec minus et ipsi bellum committere festinantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 98:12)
ammiraldus vero Acrae et ammiraldus Assur qui vita a rege impetrata et civitatibus deditis, Ascalonem ante hunc annum confugerant, cum omnibus exuviis suis capti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 100:3)
Rex autem, hac Dei et Domini [0653B] Jesu Christi opitulatione victoria accepta, cum universis spoliis inimicorum in gloria magna Joppen ingressus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 100:4)
De cujus comitatu tantummodo centum perierunt cum milite egregio Reinardo Verdunense, quem rex et universa Ecclesia planxerunt planctu magno, catholicas illi exsequias exhibentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 100:5)
- Quomodo rex Baldewinus, devictis Babyloniis, sata Ascalonia succenderit, bestiis silvarum clamore exercitus perterritis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 101:2)
quoniam toties a rege in manu paucorum victi ceciderunt ac fugerunt, et nulla eis spes ultra resistendi et vivendi in conspectu ejus fuit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 102:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION