라틴어 문장 검색

nam cum videret nullum esse navium usum, quia vacua omnis Hispaniae ora classibus Punicis erat, subductis navibus Tarracone navales socios terrestribus copiis addidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 271:2)
nec tumulos nec arcem, ne mare quidem armis obstitisse suis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 292:1)
et naves indidem accitae erant quae vergentem ad mare partem urbis oppugnarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 385:2)
deinde ut supervenere Numidae, tantus pavor Romanis est iniectus ut passim ad mare ac naves fugerent relictis operibus machinisque quibus muros quatiebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 436:1)
duodeviginti navibus captis, fugatis aliis, cum magna terrestri navalique praeda Lilybaeum rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 445:3)
in Maliaco sinu is locus est, quondam frequenter habitatus propter egregium portum tutasque circa stationes et aliam opportunitatem maritumam terrestremque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 451:2)
et L. Manlius trans mare legatus iret viseretque quae res ibi gererentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 521:1)
vivum in arcam condidere provectumque in mare proiecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 554:3)
Ostiensis Alsiensis Antias Anxurnas Minturnensis Sinuessanus, et ab supero mari Senensis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 568:2)
sed cum quantum a mari abscedebat, tanto altioribus coercentibus amnem ripis non inveniret vada, diem terendo spatium dedit ad insequendum sese hosti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 697:1)
novus imperator Hanno in locum Barcini Hasdrubalis novo cum exercitu ex Africa transgressus Magonique iunctus, cum in Celtiberia, quae media inter duo maria est, brevi magnum hominum numerum armasset, Scipio adversus eum M. Silanum cum decem haud amplius milibus militum, equitibus quingentis misit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 5:1)
terra marique victor Romanus cum magna omnis generis praeda Lilybaeum repetit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 52:1)
tuto inde mari pulsis hostium navibus magni conmeatus frumenti Romam subvecti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 52:2)
ita inter Attalum ac Sulpicium convenit, ut Romani a mari, regii a terra oppugnarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 72:1)
ex patenti utrimque coactum in angustias mare speciem intuenti primo gemini portus in ora duo versi praebuerit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 82:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION