라틴어 문장 검색

in Hispaniis prorogatum veteribus praetoribus imperium est cum exercitibus quos haberent, et in supplementum decreta tria milia civium Romanorum, ducenti equites, et socium Latini nominis sex milia peditum, trecenti equites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 222:1)
is quia successurus Q. Fulvio erat, ne vetere exercitu provincia spoliaretur, quaero inquit de te, L. Minuci, cum confectam provinciam nunties, existimesne Celtiberos perpetuo in fide mansuros, ita ut sine exercitu ea provincia obtineri possit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 417:1)
novo autem an vetere exercitu opus sit, eius esse dicere qui scire possit qua fide Celtiberi in pace mansuri sint, simul et qui illud exploratum habeat quieturos milites, si diutius in provincia retineantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 425:1)
octo legiones praeter exercitum veterem qui in Liguribus in spe propinqua missionis erat eo anno esse placuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 435:2)
transacta re cum veterem exercitum Romam deduxissent, triumphus ab senatu est decretus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 456:1)
id quoque Graccho permittente, sequar inquit vos adversus veteres socios meos, quoniam illos arma pro me piguit suscipere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 584:1)
eo Claudius duabus legionibus novis adductis, vetere exercitu cum suis ducibus dimisso, ipse oppidum circumsedit et vineis oppugnare intendit, amnemque praeterfluentem moenia, qui et impedimento oppugnantibus erat et aquationem Histris praebebat, multorum dierum opere exceptum novo alveo avertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 123:1)
stipendiariis veteribus duplex vectigal imperatum exactumque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 187:2)
quid Perseus, novus rex, omnis iniuriae insons, suo beneficio paternas simultates obliterans, meruit, cur soli omnium hostes ei simus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 291:2)
quamquam et illud dicere poteram, tanta priorum Macedoniae regum merita erga nos fuisse, ut Philippi unius iniurias, si quae forte fuerunt, utique post mortem obliterent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 292:1)
idque erat vetusta coniunctio cum Macedonibus, vetera et magna in nos regum merita.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 294:3)
quae novo facinore discussa res veteres etiam iras excitavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 303:2)
interim M. Atilius, vetus praetor, provinciam obtineret Sardiniam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 5:1)
ubi collaudata gente quod constanter vetus decretum de arcendis aditu finium regibus Macedonum tenuissent, insigne adversus Persea odium Romanorum fecit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 55:1)
postulantibus deinde ut novos exercitus scribere aut supplementum veteribus liceret, utrumque negatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 107:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION