라틴어 문장 검색

Quid memorem Romanos duces, quorum virtutibus quasi quibusdam stellis Latinae micant historiae?
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 5:10)
Praetermitto Maximos, Catones, Gallos, Pisones, Brutos, Scaevolas, Metellos, Scauros, Marios, Crassos, Marcellos atque Aufidios, quorum non minor in luctu quam in bellis virtus fuit et quorum orbitates in Consolationis libro Tullius explicavit, ne videar aliena potius quam nostra quaesisse;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 5:13)
"Sicut audivimus, ita et vidimus in civitate domini virtutum, in civitate Dei nostri,"
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 7:2)
Praecepta sunt rhetorum, ut maiores eius, qui laudandus est, et eorum altius gesta repetantur sicque ad ipsum per gradus sermo perveniat, quo videlicet avitis paternisque virtutibus inlustrior fiat et aut non degenerasse a bonis aut medioeres ipse ornasse videatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 8:1)
Nee virtutes nec vitia parentum liberis inputantur;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 8:7)
Cumque arderet cotidie aut ad Aegypti monasteria pergere aut Mesopotamiae invisere choros vel certe insularum Dalmatiae, quae Altino tantum freto distant, solitudines occupare, avunculum pontificem deserere non audebat tota in illo cernens exempla virtutum domique habens, unde disceret.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:9)
Ita in singulis virtutibus eminebat, quasi ceteras non haberet.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:23)
Quomodo enim laetae segetes et uberes agri interdum culmis aristisque luxuriant, ita praeclara ingenia et mens plena virtutibus in variarum artium redundat elegantiam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 12:8)
Macte virtute.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 13:1)
Nunc mihi, fili Oceane, volenti et ultro adpetenti debitum munus inponis, quod pro novitate virtutum veterem materiam novam faciam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 1:4)
Celata virtus et in conscientiae fota secreto Deum solum iudicem respicit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 2:11)
Quae si voluero dicere, perdam virtutem feminae, quae maluit culpam subire discidii quam quandam corporis sui infamare partem et maculas eius detegere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 3:3)
Atque ita factum est, ut, qui me prius docuerat virtutibus suis, quomodo stans non caderem, doceret per paenitentiam, quomodo cadens resurgerem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 4:12)
Hoc idem et Manassen in Paralipomenon et Nineven fecisse legimus in pro- pheta, publicanum quoque in evangelio, e quibus primus non solum indulgentiam, sed et regnum recipere meruit, alius inpendentem Dei fregit iram, tertius pectus verberans pugnis oculos non levabat ad caelum et multo iustificatior recessit humili confessione vitiorum quam superba pharisaeus iactatione virtutum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 4:25)
Proclivis est enim malorum aemulatio et, quorum virtutem adsequi nequeas, cito imitere vitia.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 4:23)

SEARCH

MENU NAVIGATION