라틴어 문장 검색

inde per Chersonesum modicis itineribus grave praeda omnis generis agmen trahens Lysimachiae stativa habuit, ut quam maxime recentibus et integris iumentis Thraeciam, per quam iter vulgo horrebant, ingrederetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 490:1)
prout locus iniquus aequusve his aut illis, prout animus pugnantium est, prout numerus - alii enim pluribus, quam ipsi erant, alii paucioribus occurrerant - varia fortuna pugnae est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 500:1)
loco aequo, tempore tuo pugnasti?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 568:2)
dic igitur, quo aequiore potuerim dimicare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 618:2)
Ad Thermopylas aequone loco M'. Acilius cum rege Antiocho pugnavit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 619:4)
qui ius aequum pati non possit, in eum vim haud iniustam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 639:2)
itaque, cum hodie litibus et iurgiis supersederi aequum sit, ego hinc extemplo in Capitolium ad Iovem optimum maximum Iunonemque et Minervam ceterosque deos qui Capitolio atque arci praesident salutandos ibo, hisque gratias agam, quod mihi et hoc ipso die et saepe alias egregie gerendae rei publicae mentem facultatemque dederunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 651:1)
huic rogationi primo Q. et L. Mummii intercedebant, senatum quaerere de pecunia non relata in publicum, ita ut antea semper factum esset, aequum censebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 687:1)
ceterum ad hunc aequum aut iniquum praetorem reus extemplo factus L. Scipio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 699:1)
integrum enim ei regnum relictum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 746:2)
isque ad aedem Apollinis in senatu cum de rebus in Aetolia Cephallaniaque ab se gestis disseruisset, petit a patribus ut, si aequum censerent, ob rem publicam bene ac feliciter gestam et diis immortalibus honorem haberi iuberent et sibi triumphum decernerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 31:1)
eum contra dicere velle, proficiscentemque in provinciam ita sibi mandasse ut ea disceptatio integra in adventum suum servaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 33:1)
de ea re consultationem integram senatus ad novos magistratus reiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 78:2)
matronas Baccharum habitu crinibus sparsis cum ardentibus facibus decurrere ad Tiberim, demissasque in aquam faces, quia vivum sulpur cum calce insit, integra flamma efferre.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 138:2)
vos quoque aequum est, quae vestra munia sunt, quo quisque loco positus erit, quod imperabitur, impigre praestare, et dare operam, ne quid fraude noxiorum periculi aut tumultus oriatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 180:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION