라틴어 문장 검색

Nec est mirum tunc illam minus negotii habuisse firmis adhuc solidisque corporibus et facili cibo nec per artem voluptatemque corrupto, qui postquam coepit non ad tollendam, sed ad inritandam famem quaeri et inventae sunt mille conditurae, quibus aviditas excitaretur, quae desiderantibus ali menta erant, onera sunt plenis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 15:3)
Nunc manibus rapidis opus est, nunc arte magistra, voluptas ex omni quaeritur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 33:1)
Non est necesse fabro de fabrica quaerere, quod eius initium, quis usus sit, non magis quam pantomimo de arte saltandi;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 56:1)
omnes istae artes si se sciunt, nihil deest;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 56:2)
Non pronum est tantum ad vitia, sed praeceps, et quod plerosque inemendabiles facit, omnium aliarum artium peccata artificibus pudori sunt offenduntque deerrantem, vitae peccata delectant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 10:3)
Peregrinatio non facit medicum, non oratorem, nulla ars loco discitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 19:1)
Sapientia, ars omnium maxima, in itinere colligitur ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 19:3)
Huius incommodum et artes bonae discutiunt et amicitiae eorum, qui apud aliquem potentem potentes sunt, quibus adplicari expediet, non inplicari, ne pluris remedium quam periculum constet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 105 5:2)
Delectat te nidor horum arte quaesitus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 13:2)
" Ergo," inquit, " et omnes artes animalia sunt et omnia, quae cogitamus quaeque mente conplectimur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 3:3)
Cum vero cessit voluptati, artes quoque eius actusque marcent et omnis ex languido fluidoque conatus es.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 23:6)
Ars enim vitae est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 12:10)
Quod illis ars praestat, his natura.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 6:2)
Nascitur ars ista, non discitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 23:1)
Incertum est et inaequabile, quidquid ars tradit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 23:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION