라틴어 문장 검색

datae leges pacis, iussusque ad eam confirmandam mittere legatos Romam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 205:2)
Magna victoria laetaque Romae fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 234:1)
quamquam per praetorem prope debellatum erat, consul quoque C. Aurelius, perfectis quae Romae agenda fuerant, profectus in Galliam victorem exercitum a praetore accepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 236:1)
qui cum legatis vestris Romae responderi ita iussissent, 'Quid ad nos venitis, Aetoli, sine quorum auctoritate pacem cum Philippo fecistis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 320:2)
nec id mirari debent aut possunt, cum Italiae urbes, Regium, Tarentum, Capuam, ne finitimas quarum ruinis crevit urbs Roma nominem, eidem subiectas videant imperio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 326:1)
tempore nostro adverse primi omnium Italiae populorum, praesidio nostro foede interfecto, ad Hannibalem defecerunt, deinde indignati se obsideri a nobis Hannibalem ad oppugnandam Romam miserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 357:1)
invidente facilius impetrari posse ratus, Romam inopinato cum venisset, senatum in aede Bellonae habuit expositisque rebus gestis, ut triumphanti sibi in urbem invehi liceret petit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 548:2)
C. Aurelius consul, cum ex provincia Romam comitiorum causa venisset, non id quod animis praeceperant questus est, non expectatum se ab senatu, neque disceptandi cum praetore consuli potestatem factam, sed ita triumphum decresse senatum, ut nullius nisi eius qui triumphaturus esset et non eorum qui bello interfuissent, verba audiret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 571:1)
perficeret et eos, quos sacrilegii compertos in vinculis Romam misisset, Locros mitteret ad supplicium, quaeque sublata ex delubro Proserpinae essent, reponenda cum piaculis curaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 9:1)
Carthaginienses eo anno argentum in stipendium impositum primum Romam advexerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 17:1)
id quia probum non esse quaestores renuntiaverant, experientibusque pars quarta decocta erat, pecunia Romae mutua sumpta intertrimentum argenti expleverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 18:1)
rebus, quae Romae agendae erant, perfectis consules in provincias profecti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 25:1)
dum haec in Macedonia geruntur, consul alter L. Lentulus, qui Romae substiterat, comitia censoribus creandis habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 64:1)
qui ut in provinciam venit plenam tumultus, trepido exercitu accepto praetorem multis probris increpitum provincia decedere atque abire Romam iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 70:2)
neque ipse consul memorabile quicquam gessit, comitiorum causa Romam revocatus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 71:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION