라틴어 문장 검색

si quater egisti, si contigit aureus unus, inde cadunt partes ex foedere pragmaticorum.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII55)
accipiat te Gallia vel potius nutricula causidicorum Africa, si placuit mercedem ponere linguae.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII69)
verum est, credite me vobis folium recitare Sibyllae, si tibi sancta cohors comitum, si nemo tribunal vendit acersccomes, si nullum in coniuge crimen nec per conventus et cuncta per oppida curvis unguibus ire parat nummos raptura Celaeno, tum licet a Pico numeres genus, altaque si te nomina delectant, omnem Titanida pugnam inter maiores ipsumque Promethea ponas,. de quocumque voles proavum tibi sumito libro.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII53)
vendunt nullo cogente Nerone, nec dubitant celsi praetoris vendere ludis, finge tamen gladios inde atque hinc pulpita poni, quid satius?
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII77)
hic novus Arpinas, ignobilis et modo Romae municipalis eques, galeatum ponit ubique praesidium attonitis et in omni monte laborat, tantum igitur muros intra toga contulit illi nominis ac tituli, quantum sibi Leucade, quantum Thessaliae campis Octavius abstulit udo caedibus adsiduis gladio;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII96)
"ponatur ealculus, adsint cum tabula pueri;"
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX15)
"quae prima aut ultima ponas?"
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX39)
"numquam, si quid mihi credis, amavi hunc hominem, sed quo cecidit sub crimine?"
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X23)
"nihil est, nisi Poeno milite portas frangimus et media vexillum pono Subura."
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X67)
omnia vidit eversa et flammis Asiam ferroque cadentem.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X107)
igitur Fortuna ipsius et urbis servatum victo caput abstulit, hoc cruciatu Lentulus, hac poena caruit ceciditque Cethegus integer, et iacuit Catilina cadavere toto.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X114)
fortem posce animum mortis terrore carentem, qui spatium vitae extremum inter munera ponat naturae, qui ferre queat quoscumque labores, nesciat irasci, cupiat nihil et potiores Herculis aerumnas credat saevosque labores et venere et cenis et pluma Sardanapalli.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X147)
grandia praeterea tortoque calentia faeno ova adsunt ipsis cum matribus, et servatae parte anni quales fuerant in vitibus uvae, Signinum Syriumque pirum, de corbibus isdem aemula Picenis et odoris mala recentis nec metuenda tibi, siccatum frigore postquam autumnum et crudi posuere pericula suci.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI27)
Curius parvo quae legerat horto ipse focis brevibus ponebat holuscula, quae nunc squalidus in magna fastidit compede fossor, qui meminit calidae sapiat quid vulva popinae.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI29)
sicci terga suis rara pendentia crate moris erat quondam festis servare diebus et natalicium cognatis ponere lardum accedente nova, si quam dabat hostia, carne.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI30)

SEARCH

MENU NAVIGATION