라틴어 문장 검색

acuere alii gladios, alii galeas bucculasque, scuta alii loricasque tergere, alii aptare corpori arma experirique sub his membrorum agilitatem, quatere alii pila, alii micare gladiis mucronemque intueri, ut facile quis cerneret, ubi primum conserendi manum cum hoste data occasio esset, aut victoria egregia aut morte memorabili finituros bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 427:2)
neque ulla evidentior causa victoriae fuit, quam quod multa passim proelia erant, quae fluctuantem turbarunt primo, deinde disiecerunt phalangem, cuius confertae et intentis horrentis hastis intolerabiles vires sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 523:2)
ceterum sicut peditum passim caedes fiebant, nisi qui abiectis armis fugerunt, sic equitatus prope integer pugna excessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 528:1)
ceterae quoque Macedonum alae integris abibant ordinibus, quia interiecta peditum acies, cuius caedes victores tenebat, immemores fecerat sequendi equites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 530:1)
et serius cum redisset, demum, recepto sospite filio, victoriae tantae gaudium consul sensit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 549:2)
magnam eos caedem praedamque palatis passim per agros Romanis facturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 552:2)
Consul nuntiis victoriae Q. Fabio filio et L. Lentulo et Q. Metello cum litteris Romam missis spolia iacentis hostium exercitus peditibus concessit, equitibus praedam circumiecti agri, dum ne amplius duabus noctibus a castris abessent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 558:1)
VICTORIAE nuntii, Q. Fabius et L. Lentulus et Q. Metellus, quanta potuit adhiberi festinatio, celeriter Romam cum venissent, praeceptam tamen eius rei laetitiam invenerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 2:1)
postremo clamor, plausus velut certo nuntio victoriae allato est exortus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 4:2)
quod postquam verius nuntiis Fabi Lentulique et Metelli adventu firmatum est, cum victoria ipsa, tum augurio animorum suorum laetabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 6:1)
tradidere quidam legatos Rhodios nondum dimissos post victoriam nuntiatam velut ad ludibrium stolidae superbiae in senatum vocatos esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 29:1)
fortunam populi Romani bene fecisse, quod finito aliter bello gratulandi sibi de victoria egregia Romanis opportunitatem dedisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 32:1)
nobilis fama erat apud omnes Graeciae civitates Eumenis regis per Euandrum Delphis prope perpetrata caedes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 48:1)
itaque, praeterquam quod in potestate Romanorum sese insulamque totam et templum cernebant esse, ne inmerito quidem ea sibi exprobrari rati, Theondan qui summus magistratus apud eos erat - regem ipsi appellant - , ad Persea mittunt, qui nuntiaret argui caedis Euandrum Cretensem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 49:1)
qua perpetrata temere caede subit extemplo animum, in se nimirum receptam labem, quae Euandri fuisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 54:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION