라틴어 문장 검색

Etenim, sicut fas est mihi, praesertim te exigente, excusare Baeticis contra unum hominem advocationem, ita nec fidei nostrae nec constantiae quam diligis convenit, adesse contra provinciam quam tot officiis, tot laboribus, tot etiam periculis meis aliquando devinxerim.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 7 2:1)
Me circa Idus Octobris spero Romae futurum, eademque haec praesentem quoque tua meaque fide Gallo confirmaturum;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 7 4:1)
Contigit et avunculus ei P. Acilius gravitate prudentia fide prope singulari.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 14 6:4)
At ego fide mea spondeo futurum ut omnia longe ampliora quam a me praedicantur invenias.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 14 10:2)
Est adhuc curae hominibus fides et officium, sunt qui defunctorum quoque amicos agant.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 17 1:1)
Egi tamen λογισάμενοσ illud εἷσ οἰωνο`σ ἄριστοσ ἀμύνεσθαι περι` πάτρησ. Nam mihi patria, et si quid carius patria, fides videbatur.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 18 4:1)
Iam quanta sermonibus eius fides, quanta auctoritas, quam pressa et decora cunctatio!
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 22 3:1)
Nam in ceteris actionibus existimationi hominum diligentia tantum et fides nostra, in hac etiam pietas subicietur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 5 3:1)
Nam pater ei Erucius Clarus, vir sanctus antiquus disertus atque in agendis causis exercitatus, quas summa fide pari constantia nec verecundia minore defendit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 9 4:1)
Ego et Cornelius Tacitus, adesse provincialibus iussi, existimavimus fidei nostrae convenire notum senatui facere excessisse Priscum immanitate et saevitia crimina quibus dari iudices possent, cum ob innocentes condemnandos, interficiendos etiam, pecunias accepisset.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 2:2)
Implevi promissum priorisque epistulae fidem exsolvi, quam ex spatio temporis iam recepisse te colligo;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 12 6:1)
Debeo enim tibi, debeo memoriae fratris tui hanc fidem hoc studium, praesertim super tanta re.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 18 4:1)
nam plurimum fide, plurimum veritate, plurimum intellegentia praestat.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 2 3:2)
Legati rursus inducti iterum me iam praesentem advocatum postulaverunt, implorantes fidem meam quam essent contra Massam Baebium experti, allegantes patrocini foedus.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 4 4:1)
Eodem senatus consulto industria fides constantia nostra plenissimo testimonio comprobata est, dignum solumque par pretium tanti laboris.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 22:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION