라틴어 문장 검색

At vero postea tot leges et proximae quaeque duriores, tot rei, tot damnati, tantum [Italicum] bellum propter iudiciorum metum excitatum, tanta sublatis legibus et iudiciis expilatio direptioque sociorum, ut imbecillitate aliorum, non nostra virtute valeamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 99:8)
neque ideo de iniuria non addiderunt quod in aliis rebus non adderent, sed ne ipsi iudicarent posse homines servos iure arma capere et manum cogere, neque quod putarent, si additum esset, posse hoc talibus viris persuaderi non iniuria factum, sed ne quod tamen scutum dare in iudicio viderentur eis quos propter haec arma in iudicium vocavissent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 18장 2:1)
ratiocinativa seu collectiva quaestio orietur, an restitutio pro sublatione iudicii sit et proinde valeat, ac si iudicium non fuisset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 66:1)
Non enim suo iudicio stetit, sed suscepit causam, ut esset iudicium senatus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 142:5)
neque enim omnium iudicio malim me a te commendari quam ipse tuo iudicio digne ac mereor commendatus esse, ut haec novissima nostra facta non subita nec convenientia sed similia illis cogitationibus quarum tu testis es fuisse iudices meque ad optimam spem patriae non minimum tibi ipsi producendum putes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 13 1:5)
Pompeium, iuris publici, moris maiorum, rei denique publicae peritissimum, cum senatus ei commiserit ut videret ne quid res publica detrimenti caperet, quo uno versiculo satis armati semper consules fuerunt etiam nullis armis datis, hunc exercitu, hunc dilectu dato, iudicium exspectaturum fuisse in eius consiliis vindicandis qui vi iudicia ipsa tolleret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 26장 2:2)
non omnia iudicia fieri mallet quam unum illud unde haec omnia iudicia nascuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 14장 1:3)
Crispus Passienus solebat dicere quorundam se iudicium malle quam beneficium, quorundam beneficium malle quam iudicium, et subiciebat exempla.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 95:1)
neque [enim] 4 valuissemus aliquid in commune consulere, nisi iudicii sui faciens plebs lenita iacturam sacerdotali se potius iudicio subdidisset, presbyterorum sane paucis angulatim fringultientibus, porro autem palam ne mussitantibus quidem, quia plerique non minus suum quam reliquos ordines pertimescebant.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 3:1)
Audite, montes, iudicium Domini, et auscultate, fundamenta terrae; quia iudicium Domini cum populo suo, et cum Israel iudicio contendit.
(불가타 성경, 미카서, 6장2)
Pater, omne judicium dedit Filio, quia potentia cedit sapientiae in discussione judicii, ubi aequitas magis examinanda est, quam vis potentiae exercenda.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 15:14)
Propter hoc languet lex, et non pervenit usque ad finem iudicium. Quia impius praevalet adversus iustum, propterea egreditur iudicium perversum.
(불가타 성경, 하바쿡서, 1장4)
id autem ut accideret commissum est Hortensi consilio, qui dum veritus est ne Fufius ei legi intercederet quae ex senatus consulto ferebatur, non vidit illud, satius esse illum in infamia relinqui ac sordibus quam infirmo iudicio committi, sed ductus odio properavit rem deducere in iudicium, cum illum plumbeo gladio iugulatum iri tamen diceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 16 4:4)
iudicio tamen meo non obstat caritas hominis, quae ex iudicio nata est.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 3 5:3)
o te inter omnis debiles ante hoc iudicium felicissimum quod istum dominum non uidebas, in hoc iudicio infelicissimum quod istum reum non uides!
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 4:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION