라틴어 문장 검색

Desunt omnino ei populo multa, qui sub rege est, in primisque libertas, quae non in eo est, ut iusto utamur domino, sed ut nullo ferebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 66:5)
Provocationem autem etiam a regibus fuisse declarant pontificii libri, significant nostri etiam augurales, itemque ab omni iudicio poenaque provocari licere indicant xii tabulae conpluribus legibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 86:1)
nam si esset, ut calida et frigida, ut amara et dulcia, sic essent iusta et iniusta eadem omnibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 16:5)
nos vero iustissimi homines, qui Transalpinas gentis oleam et vitem serere non sinimus, quo pluris sint nostra oliveta nostraeque vineae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 20:1)
quod cum faciamus, prudenter facere dicimur, iuste non dicimur, ut intellegatis discrepare ab aequitate sapientiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 20:2)
Quaero autem, si iusti hominis et si boni est viri parere legibus, quibus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 24:1)
ex quo illud efficitur, ne iustos quidem esse natura.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 24:5)
esse enim hoc boni viri et iusti, tribuere id cuique, quod sit quoque dignum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 24:7)
negant enim sapientem idcirco virum bonum esse, quod eum sua sponte ac per se bonitas et iustitia delectet, sed quod vacua metu, cura, sollicitudine, periculo vita bonorum virorum sit, contra autem improbis semper aliqui scrupus in animis haereat, semper iis ante oculos iudicia et supplicia versentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 34:2)
nulla est tam stulta civitas, quae non iniuste imperare malit quam servire iuste.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 39:2)
Nam extra ulciscendi aut propulsandorum hostium causam bellum geri iustum nullum potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 47:5)
Nullum bellum iustum habetur nisi denuntiatum, nisi indictum, nisi repetitis rebus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 47:9)
24M Censoris iudicium nihil fere damnato nisi ruborem offert.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quartus 15:2)
Nec vero quisquam privatus erat disceptator aut arbiter litis, sed omnia conficiebantur iudiciis regiis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quintus 5:2)
Ergo, ut vilicus naturam agri novit, dispensator litteras scit, uterque autem se a scientiae delectatione ad efficiendi utilitatem refert, sic noster hic rector studuerit sane iuri et legibus cognoscendis, fontis quidem earum utique perspexerit, sed se responsitando et lectitando et scriptitando ne impediat, ut quasi dispensare rem publicam et in ea quodam modo vilicare possit, summi iuris peritissimus, sine quo iustus esse nemo potest, civilis non inperitus, sed ita, ut astrorum gubernator, physicorum medicus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quintus 8:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION