라틴어 문장 검색

Illa vel intactae segetis per summa volaret gramina nec teneras cursu laesisset aristas, vel mare per medium fluctu suspensa tumenti ferret iter celeris nec tingueret aequore plantas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 39:2)
mittitur et magni Venulus Diomedis ad urbem, qui petat auxilium et Latio consistere Teucros, advectum Aenean classi victosque penatis inferre et fatis regem se dicere posci edoceat multasque viro se adiungere gentis Dardanio et late Latio increbrescere nomen.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 1:3)
" sic memorat geminasque legit de classe biremis remigioque aptat, socios simul instruit armis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 4:7)
nos si pellant, nihil afore credunt, quin omnem Hesperiam penitus sua sub iuga mittant et mare quod supra teneant quodque adluit infra.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 7:12)
In medio classis aeratas, Actia bella, cernere erat, totumque instructo Marte videres fervere Leucaten auroque effulgere fluctus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 27:3)
Aeneas urbe et sociis et classe relicta sceptra Palatini sedemque petit Euandri.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 1:5)
Classem, quae lateri castrorum adiuncta latebat, aggeribus saeptam circum et fluvialibus undis, invadit sociosque incendia poscit ovantis atque manum pinu flagranti fervidus implet.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 3:12)
Tempore quo primum Phrygia formabat in Ida Aeneas classem et pelagi petere alta parabat, ipsa deum fertur genetrix Berecyntia magnum vocibus his adfata Iovem:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 4:5)
has ego Dardanio iuveni, cum classis egeret, laeta dedi;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 4:8)
Ergo maria invia Teucris nec spes ulla fugae:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 6:5)
miscent se maria, et nigrae attolluntur harenae;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 25:11)
Quid repetem exustas Erycino in litore classes, quid tempestatum regem ventosque furentis Aeolia excitos aut actam nubibus Irim?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 2:16)
Quid pestem evadere belli iuvit et Argolicos medium fugisse per ignes totque maris vastaeque exhausta pericula terrae, dum Latium Teucri recidivaque Pergama quaerunt?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 2:28)
Tu potes Aenean manibus subducere Graium proque viro nebulam et ventos obtendere inanis, tu potes in totidem classem convertere nymphas:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 3:12)
tum libera fati classem conscendit iussis gens Lydia divom, externo commissa duci.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 6:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION