라틴어 문장 검색

ii regem classe sua copiisque omnibus terra marique rem Romanam iuvare quaeque imperarent Romani consules, impigre atque oboedienter ad eam diem fecisse cum exposuissent, vereri dixerunt, ne id praestare ei per Antiochum regem ultra non liceret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 88:2)
vicissetque ea sententia, ni timuisset, ne, cum a mari longius recessisset, emisso e manibus hoste, si, quod antea fecerat, solitudinibus silvisque se tutari rex voluisset, sine ullo aestas extraheretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 106:1)
intra paucos itaque dies transvectis a mari commeatibus repleta omni rerum copia sunt castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 175:1)
cum parum quicquam succederet, consul minime aequo animo comparationem militum generisque armorum fieri patiebatur, simul nec maturam expugnandi spem nec rationem procul a mari et in evastatis belli cladibus locis hibernandi ullam cernebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 215:1)
ad id opportunissime sita visa, quia nec procul Thessalia hostiumque locis aberat et ex adverso Peloponnesum exiguo maris spatio divisam, ab tergo Aetoliam Acarnaniamque, ab lateribus Locridem ac Boeotiam habebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 219:1)
Romana classis ad Cenchreas stat urbium Euboeae spolia prae se ferens, consulem legionesque eius, exiguo maris spatio diiunctas, Phocidem ac Locridem pervagantes videmus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 253:3)
cum terra Nabis et Lacedaemonii, mari classis Romana urgebunt, unde regiam societatem et Macedonum praesidia implorem?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 274:1)
mare in potestate habent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 278:1)
sine vestro labore et periculo qui vos in libertatem vindicarent, cum magnis classibus exercitibusque mare traiecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 282:2)
Q. Minucius in laeva Italiae ad inferum mare flexit iter Genuamque exercitu ducto ab Liguribus orsus bellum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 379:1)
moverunt eo maxime senatum, demonstrando maris terrarumque regionis eius situm, ut omnibus appareret, si Demetriadem in Thessalia, Chalcidem in Euboea, Corinthum in Achaia rex teneret, non posse liberam Graeciam esse,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 477:1)
Acarnania universa inter Aetoliam atque Epirum posita solem occidentem et mare Siculum spectat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 205:1)
ima urbis plana sunt, iacentia ad mare quo Leucadia ab Acarnania dividitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 208:1)
nam et vada sunt stagno similiora quam mari, et campus terrenus omnis operique facilis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 208:3)
identidem Quinctius liberandam omnem Graeciam, si Aetolorum linguas retundere, si veram caritatem ac maiestatem apud omnes nominis Romani vellent esse, si fidem facere ad liberandam Graeciam non ad transferendum a Philippo ad se imperium sese mare traiecisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 389:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION