라틴어 문장 검색

numquam intentius rem navalem administratam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 116:4)
cum signa in urbem inferrentur et pronuntiasset praetor parci se deditis velle, clamor undique est sublatus, indignum facinus esse, Phocaeenses, numquam fidos socios, semper infestos hostes, impune eludere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 371:1)
sed numquam satis liquebit nobis ibi pacem esse populo Romano, ubi Hannibal erit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 522:2)
posteaquam in Asiam exercitus vester est transgressus, numquam a consule abscessi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 620:1)
quo tandem igitur nos praemio atque honore digni apud vos sumus, qui numquam hostes, semper socii fuimus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 625:1)
dolopes numquam Aetolorum fuerant, Philippi erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 32:3)
detegebat vulnera eorum, quod nudi pugnant, et sunt fusa et candida corpora, ut quae numquam nisi in pugna nudentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 265:1)
numquam alias exules Lacedaemoniorum Achaei secum adduxerant in fines, quia nihil aeque alienaturum animos civitatis videbatur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 398:1)
deinde vociferantibus exulibus quae passi forent et orantibus opem affirmantibusque simul numquam talem occasionem habituros si eam praetermisissent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 402:1)
eo magis mirabundo quaerentique quid rei esset, pacem veniamque precata deorum dearumque, si coacta caritate eius silenda enuntiasset, ancillam se ait dominae comitem id sacrarium intrasse, liberam numquam eo accessisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 104:1)
numquam tantum malum in re publica fuit, nec ad plures nec ad plura pertinens.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 169:1)
numquam tamen remisit animum a colligendis in pace viribus, quibus, quandoque data fortuna esset, ad bellum uteretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 255:2)
tot annos esse per quos numquam cessaverint legati nunc ad imperatores Romanos nunc Romam ad senatum crimina de se deferre:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 292:1)
sin autem, quod circumventis in solitudine natura ipsa subicit, ut hominum quos numquam viderint fidem tamen implorent, mihi quoque ferrum in me strictum cernenti vocem mittere licet, per te patriumque nomen, quod utri nostrum sanctius sit iam pridem sentis, ita me audias precor, tamquam si voce et comploratione nocturna excitus mihi quiritanti intervenisses, Demetrium cum armatis nocte intempesta in vestibulo meo deprehendisses.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 103:1)
sex menses numquam pluvisse memoriae proditum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 340:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION