라틴어 문장 검색

Nunc licet e caelo mittatur amica Tibullo, mittetur frustra deficietque Venus;
(티불루스, Elegiae, 3권, Incerti Auctoris11)
obsequio et observantia in regem cum omnibus, benignitate erga alios cum rege ipso certasse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 376:2)
Octavio Mamilio Tusculano - is longe princeps Latini nominis erat, si famae credimus, ab Ulixe deaque Circa oriundus - ei Mamilio filiam nuptum dat perque eas nuptias multos sibi cognatos amicosque eius conciliat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 505:1)
amicus abi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 20:5)
esse gratiae locum, esse beneficio, et irasci et ignoscere posse, inter amicum atque inimicum discrimen nosse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 28:3)
dictis facta amiciora adiecit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 166:1)
Appius decreto praefatur, quam libertati faverit eam ipsam legem declarare quam Vergini amici postulationi suae praetendant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 479:1)
quanto tandem, si quicquam in vobis, non dico civilis, sed humani esset, favere vos magis et quantum in vobis esset indulgere potius comitati patrum atque obsequio plebis oportuit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 31:1)
legati tres M. Fabi Ambusti filii missi, qui senatus populique Romani nomine agerent cum Gallis -ne a quibus nullam iniuriam accepissent socios populi Romani atque amicos oppugnarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 394:2)
nec secus quam divino spiritu tactus cum se in mediam contionem intulisset abstinere suetus ante talibus conciliis, Ardeates inquit, veteres amici, novi etiam cives mei, quando et vestrum beneficium ita tulit et fortuna hoc eguit mea, nemo vestrum condicionis meae oblitum processisse putet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 473:1)
ingens inde ait onus a populo Romano sibi, qui se iam quartum creasset, magnum a senatu talibus de se iudiciis maximum tam honoratorum collegarum obsequio iniungi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 64:1)
neque hercule, quod Samnites priores amici sociique vobis facti sunt, ad id valere arbitror ne nos in amicitiam accipiamur, sed ut ii vetustate et gradu honoris nos praestent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 307:1)
fuit quidem apud vos semper satis iusta causa amicitiae velle eum vobis amicum esse qui vos appeteret:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 308:1)
nulla colonia vestra erit, quae nos obsequio erga vos fideque superet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 322:3)
legatos, sicut fas iusque est, ad socios atque amicos precatum mittemus, ne qua vobis vis fiat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 328:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION