라틴어 문장 검색

nec fas fuit alium rerum exitum esse quam ut illi velut somnio laetiore quam quod mentes eorum capere possent nequiquam eluderentur et nostrum exercitum eadem quae impedierat fortuna expediret, vanam victoriam vanior inritam faceret pax, sponsio interponeretur quae neminem praeter sponsorem obligaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 134:2)
emersisse civitatem ex obnoxia pace illius consilio et opera;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 144:1)
praegressi fetiales ubi ad portam venere, vestem detrahi pacis sponsoribus iubent, manus post tergum vinciri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 147:1)
Samniti populo omnes quos in potestate habuit aut pro iis pax debetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 153:2)
tum bellum et fortia consilia placeant, tum sponsio et pax repudietur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 155:6)
ea fortuna, iis locis, quae ante pacis mentionem habuimus, geramus bellum, nec populus Romanus consulum sponsionem nec nos fidem populi Romani accusemus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 156:1)
pacem nobiscum pepigistis, ut legiones vobis captas restitueremus:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 158:1)
pacem inritam facitis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 158:2)
non probat populus Romanus ignominiosa pace legiones servatas?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 159:1)
pacem sibi habeat, legiones captas victori restituat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 159:2)
ut quidem tu quod petisti per pactionem habeas tot cives incolumes, ego pacem quam hos tibi remittendo pactus sum non habeam, hoc tu, A. Corneli, hoc vos, fetiales, iuris gentibus dicitis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 160:1)
Samnitibus pro superba pace infestissimum cernentibus renatum bellum, omnia quae deinde evenerunt non in animis solum sed prope in oculis esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 166:1)
et sero ac nequiquam laudare senis Ponti utraque consilia, inter quae se media lapsos via victoriae possessionem pace incerta mutasse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 167:1)
adeoque nullodum certamine inclinatis viribus post Caudinam pacem animi nutaverant, ut inter Romanos deditio Postumium quam Pontium incruenta victoria inter Samnites faceret, et geri posse bellum Romani pro victoria certa haberent, Samnites simul rebellasse et vicisse crederent Romanum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 168:1)
signa inde ferre iussit et copias eduxit, vanissimam increpans gentem quae, suarum impotens rerum prae domesticis seditionibus discordiisque, aliis modum pacis ac belli facere aequum censeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 194:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION