라틴어 문장 검색

stabat cum eo senatus maiestas, favor populi, tribunicium auxilium, memoria absentis exercitus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 483:1)
cum se nihil morari magistrum equitum pronuntiasset, degressum eum templo laetus senatus, laetior populus, circumfusi ac gratulantes magistro equitum, hinc dictatori, prosecuti sunt, firmatumque imperium militare minus periculo Q. Fabi quam supplicio miserabili adulescentis Manli videbatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 502:1)
cum quo pacti, ut singula vestimenta militibus et annuum stipendium darent, cum ire ad senatum iussi essent, secuturos se dictatorem responderunt, unius eius fidei virtutique causam suam commendantes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 518:2)
dictator ex senatus consulto triumphavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 565:4)
LATINI cum Campanis defecere et missis legatis ad senatum condicionem tulerunt ut si pacem habere vellent alterum ex Latinis consulem facerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri VIII Periocha1)
patrem meum inquit, consules, saepe audivi memorantem se in Capitolio unum non fuisse auctorem senatui redimendae auro a Gallis civitatis, quando nec fossa valloque ab ignavissimo ad opera ac muniendum hoste clausi essent et erumpere, si non sine magno periculo tamen sine certa pernicie, possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 50:1)
et venientibus Capuam cunctus senatus populusque obviam egressus iustis omnibus hospitalibus privatisque et publicis fungitur officiis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 81:1)
consules in privato abditi nihil pro magistratu agere, nisi quod expressum senatus consulto est ut dictatorem dicerent comitiorum causa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 100:1)
quo creati sunt die, eo - sic enim placuerat patribus - magistratum inierunt sollemnibusque senatus consultis perfectis de pace Caudina rettulerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 105:1)
si magistratus, si senatum, si leges non habiturum?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 126:4)
cum senatu, cum populo de pace ac foedere agere?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 132:2)
movit patres conscriptos cum causa tum auctor nec ceteros solum sed tribunos etiam plebei, ut se in senatus dicerent fore potestate.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 141:1)
hoc senatus consulto facto lux quaedam adfulsisse civitati visa est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 142:2)
ab iisdem consilium petere iussi, quibus auctoribus praesidium in urbem accepissent, discedunt aegreque impetrato ut de ea re consuli senatum responsaque ad se referri sineret ad suos redeunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 222:2)
duae factiones senatum distinebant, una cuius principes erant defectionis a populo Romano auctores, altera fidelium civium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 224:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION