라틴어 문장 검색

legati in senatum introducti nuntiarunt caedem C. Flamini consulis exercitusque allatam adeo aegre tulisse regem Hieronem ut nulla sua propria regnique sui clade moveri magis potuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 442:1)
ab senatu ita responsum regiis est, virum bonum -egregiumque socium Hieronem esse atque uno tenore, ex quo in amicitiam populi Romani venerit, fidem coluisse ac rem Romanam omni tempore ac loco munifice adiuvisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 450:1)
itaque postero die Varro, cui sors eius diei imperii erat, nihil consulto collega signum proposuit instructasque copias flumen traduxit sequente Paulo, quia magis non probare quam non adiuvare consilium poterat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 548:1)
Servilium Geminum et M. Minucium numerant, qui magister equitum priore anno, aliquot annis ante consul fuerat, - octoginta praeterea aut senatores aut qui eos magistratus gessissent unde in senatum legi deberent cum sua voluntate milites in legionibus facti essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 596:2)
eos qui Canusium perfugerant mulier Apula nomine Busa, genere clara ac divitiis, moenibus tantum tectisque a Canusinis acceptos, frumento veste viatico etiam iuvit, pro qua ei munificentia postea, bello perfecto, ab senatu honores habiti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 629:1)
P. Furius Philus et M. Pomponius praetores senatum in curiam Hostiliam vocaverunt, ut de urbis custodia consulerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 657:1)
placuit suffragio ipsorum decem deligi qui Romam ad senatum irent, nec pignus aliud fidei quam ut iurarent se redituros acceptum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 693:1)
legatis captivorum senatus ab dictatore datus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 698:1)
senatus summotis arbitris consuli coeptus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 719:2)
quod ubi innotuit relatumque ad senatum est, omnes censuerunt comprehendendum et custodibus publice datis deducendum ad Hannibalem esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 749:2)
tum demum ab cognato Scriboni tribuno plebis de redimendis captivis relatum esse nec censuisse redimendos senatum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 752:1)
de iis dedendis magna contentione actum in senatu esse, victosque paucis sententiis qui dedendos censuerint;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 753:1)
in quos, quia nec multi et incompositi videbantur, cum turma equitum erupisset, ab cedentibus consulto tracta in insidias circumventa est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 8:1)
senatum et sibi et plebi obnoxium Pacuvius Calavius fecerat, nobilis idem ac popularis homo, ceterum malis artibus nanctus opes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 14:1)
vocato senatu cum sibi defectionis ab Romanis consilium placiturum nullo modo, nisi necessarium fuisset, praefatus esset, quippe qui liberos ex Appii Claudii filia haberet filiamque Romam nuptum M. Livio dedisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION