라틴어 문장 검색

cum quidam pacis petitae, alii indutiarum - necdum enim dies exierat - fidem opponerent, permixto paene senatus populique concilio consensum est ut classem quinquaginta navium Hasdrubal Aegimurum traiceret, inde per litora portusque dispersas Romanas naves colligeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 317:1)
nondum ab Roma reverterant legati, neque sciebatur quae senatus Romani de bello aut pace sententia esset, necdum indutiarum dies exierat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 320:1)
legatos ad regem qui haec adversus foedus facta videri patribus nuntiarent mittendos censuit senatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 336:1)
comitia eius anni utrum C. Servilius consul habuerit an, quia eum res in Etruria tenuerint quaestiones ex senatus consulto de coniurationibus principum habentem, dictator ab eo dictus P. Sulpicius incertum ut sit diversi auctores faciunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 344:1)
Claudius senatu in Capitolium vocato de provinciis rettulerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 346:2)
nihilo minus consules provinciam Africam - ita enim senatus decreverat - in sortem coniecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 349:2)
In eadem provincia et C. Servilio prorogatum imperium, si consulem manere ad urbem senatui placuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 351:1)
Laelium, cuius ante legati, eo anno quaestoris extra sortem ex senatus consulto opera utebatur, cum Italico equitatu ab sinistro cornu, Masinissam Numidasque ab dextro opposuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 437:1)
cerialia ludos dictator et magister equitum ex senatus consulto fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 525:2)
legati ex Africa Romani simul Carthaginiensesque cum venissent Romam, senatus ad aedem Bellonae habitus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 527:1)
et P. Scipionem recte atque ordine fecisse videri et facere, quod eos qui arma contra populum Romanum ferentes capti sint hostium numero in vinclis habeat, et M. Aurelium e re publica facere, gratumque id senatui esse quod socios populi Romani, quando iure foederis non possit, armis tueatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 562:1)
Lentulus consul, cui classis provincia erat, senatus consulto intercessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 576:2)
tum M'. Acilius et Q. Minucius tribuni plebis ad populum tulerunt vellent iuberentne senatum decernere ut cum Carthaginiensibus pax fieret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 577:1)
ex hac rogatione senatus decrevit ut P. Scipio ex decem legatorum sententia pacem cum populo Carthaginiensi quibus legibus ei videretur faceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 579:1)
et cum ducenta ferme ederent, senatus consultum factum est ut legati Romani ducentos ex captivis, quos Carthaginienses vellent, ad P. Cornelium in Africam deportarent, nuntiarentque ei ut, si pax convenisset, sine pretio eos Carthaginiensibus redderet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 583:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION