라틴어 문장 검색

ad haec Quinctius negare Aetolos aut moris Romanorum memores aut sibi ipsis convenientem sententiam dixisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 133:1)
ex iis quoque qui Pellenen Phliuntaque depopulati erant, incompositi partim omniumque ignari ad castra revertentes in hostium stationes tamquam in suas illati sunt, partim ex discursu id quod erat suspicati ita se in fugam passim sparserunt ut ab ipsis agrestibus errantes circumvenirentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 185:1)
illum quidem, etiam si in Italiam traiciat, negaturum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 489:3)
causa triumphi negandi senatui fuit quod alieno auspicio et in aliena provincia pugnasset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 130:1)
id si nullum sit, si sibi a consule negetur, deos hominesque se testes facere invitos et coactos se, ne eadem quae Saguntini passi sint patiantur, defecturos et cum ceteris potius Hispanis quam solos perituros esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 141:1)
orta inde altercatio est allis pro speculatore comprehendi iam et custodiri iubentibus, aliis negantibus tumultuandi causam esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 690:1)
seniores negare ad rumores a privatis temere in gratiam magistratuum confictos senatus consulta facienda esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 20:1)
P. Scipioni, ut dilatum viro tali, non negatum honorem appareret, consulatus datus est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 268:1)
is tum Eurylochus erat, ac potestate ea fretus negavit dissimulandum sibi et Magnetibus esse, quae fama vulgata de reddenda Demetriade Philippo foret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 363:2)
Micythio et Xenoclides, penes quos tum summa rerum pulso Euthymida Chalcide erat, seu ipsi per se suspicati seu indicata re, primo pavidi nihil usquam spei nisi in fuga ponebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 450:1)
se vero negare Chalcidenses aut servire ulli aut praesidio cuiusquam egere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 459:2)
Thoas negare paci studere Phaeneam, sed discutere apparatum belli velle, ut taedio et impetus relanguescat regis et Romani tempus ad comparandum habeant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 531:1)
P. Sempronius Blaesus tribunus plebis non negandum Scipioni, sed differendum honorem triumphi censebat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 439:1)
Polyxenidas negabat cessandum et utique prius confligendum quam classis Eumenis et Rhodiae naves coniungerentur Romanis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 480:1)
per aliquot dies cum certatum esset, postremo neque dari neque negari pacem placuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION