라틴어 문장 검색

Palma regit nostros, mitissime Caesar, Hiberos, Et placido fruitur pax peregrina iugo.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, IX1)
Formosa Phyllis nocte cum mihi tota Se praestitisset omnibus modis largam, Et cogitarem mane quod darem munus, Utrumne Cosmi, Nicerotis an libram, An Baeticarum pondus acre lanarum, An de moneta Caesaris decem flavos:
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXV1)
Dat festinatas, Caesar, tibi bruma coronas:
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, CXXVII Coronae roseae1)
Hoc didici per me dicere caesar have.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, LXXIII Psittacus2)
'Caesar habet.'
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CLXXIX Minerva argentea2)
volunt autem septem naves ita interim colligi, ut una Aeneae sit, tres de saxis a Cymothoe et Tritone, tres de syrtibus, Neptuno syrtes navigabiles faciente, liberatae sint, reliquae tantum dispersae sint, quas paulo post legimus ad Africae litus adpulsas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1706)
et occiso Mezentio Ascanium sicut I. Caesar scribit Iulum coeptum vocari, vel quasi ἰοβόλον, id est sagittandi peritum, vel a prima barbae lanugine quam ἴουλον Graeci dicunt, quae ei tempore victoriae nascebatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2677)
Troianus ac si diceret, etiam Caesar Troianus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2864)
Gaius praenomen est, Iulius ab Iulo, Caesar vel quod caeso matris ventre natus est, vel quod avus eius in Africa manu propria occidit elephantem, qui caesa dicitur lingua Poenorum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2866)
hic sane Gaius Iulius Caesar quattuor et sexaginta victis Galliarum civitatibus cum a senatu petisset consulatum et triumphum nec impetrasset adversante Cn.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2867)
Pompeio magno eiusque amicis, qui Caesaris processibus invidebant, bellum civile gessit in Farsalia, quo Pompeius victus Alexandriae occiditur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2868)
Caesar Romam compositis rebus et Alexandria debellata reversus in curia Pompeiana a Cassio et Bruto aliisque Pompeianis occisus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2869)
cuius heres Augustus cum intrasset urbem coegit a senatu interfectores Caesaris parricidas et hostes iudicari, eumque in deorum numerum referri et divum appellari.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 28610)
re vera enim et Britannos qui in oceano sunt vicit, et post mortem eius cum ludi funebres ab Augusto eius adoptivo filio darentur, stella medio die visa est, unde est ecce Dionaei processit Caesaris astrum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2872)
accipies secura quia post mortem Caesar meruit aram, fastigium, flaminem, ut Cicero in Philippicis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2901)

SEARCH

MENU NAVIGATION