라틴어 문장 검색

" Ego tamen utar hoc iure amicitiae et beneficium ab eo repetam, a quo petissem, qui alterius beneficii loco accepturus est potuisse reddere.
(세네카, 행복론, Liber VII 124:5)
At me hercules numquam sapiens in tam humile nomen procedet, numquam semiliber erit, integrae semper libertatis et solidae, solutus et sui iuris et altior ceteris.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 26:1)
Hoc est enim, in quod fortuna ius perdidit, quod in nullius arbitrium reduci potest.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 56:4)
quas nationes funditus excidi, quas transportari, quibus libertatem dari, quibus eripi, quos reges mancipia fieri quorumque capiti regium circumdari decus oporteat, quae ruant urbes, quae oriantur, mea iuris dictio est.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 3:8)
securitas alta, adfluens, ius supra omnem iniuriam positum ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 9:2)
nam et Dionysius maior iure meritoque praeferri multis regibus potest, et L. Sullam tyrannum appellari quid prohibet, cui occidendi finem fecit inopia hostium ?
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 73:6)
cum in servum omnia liceant, est aliquid, quod in hominem licere commune ius animantium vetet.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 109:1)
Excogitare nemo quicquam poterit, quod magis decorum regenti sit quam clementia, quo- cumque modo is et quocumque iure praepositus ceteris erit.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 112:1)
Hanc aliquis agere vitam sustinet, cum liceat innoxium aliis, ob hoc securum, salutare potentiae ius laetis omnibus tractare ?
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 116:3)
sed populi scita ex magna parte sapientes abrogant.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 25:5)
Alii longo errore iactati non iudicio elegerunt locum, sed lassitudine proximum occupaverunt, alii armis sibi ius in ahena terra fecerunt ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 38:2)
Non est quod utaris excusatione muliebris nominis, cui paene concessum est immoderatum in lacrimas ius, non immensum tamen ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 109:1)
Si est aliquis defunctis sensus, nunc animus fratris mei velut ex diutino carcere emissus, tandem sui iuris et arbitrii, gestit et rerum naturae spectaculo fruitur et humana omnia ex loco superiore despicit, divina vero, quorum rationem tam diu frustra quaesierat, propius intuetur.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 49:1)
Quae suo iure usa si a quo voluit debitum suum citius exegit ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 61:3)
Et quam impatiens iuris aequi pietas Africam fuerit, cunctis apparuit;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 85:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION