라틴어 문장 검색

eo anno caelum ardere visum, terra ingenti concussa motu est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 114:1)
in reliquum magistratus continuari et eosdem tribunos refici iudicare senatum contra rem publicam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 231:2)
quippe qui quia plebs senatus consultum continuandis magistratibus solvit, ipsi quoque solutum voltis, ne temeritati multitudinis cedatis, tamquam id sit plus posse in civitate plus levitatis ac licentiae habere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 233:3)
te vero, C. Claudi, adhortor, ut et ipse populum Romanum hac licentia arceas et de me hoc tibi persuadeas, me ita accepturum ut non honorem meum a te impeditum, sed gloriam spreti honoris auctam, invidiam quae ex continuato eo impenderet levatam putem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 236:1)
erat et nova exorta causa motus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 259:1)
domi motus orti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 344:3)
nimium in ordinem se ipsum cogere et volgari cum privatis non tam properantis abire magistratu quam viam ad continuandum magistratum quaerentis esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 373:3)
Appi violentiam aptiorem rati ad comprimendos urbanos motus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 446:4)
senatus nec plebem inritandam censuit et multo magis providendum ne quid Verginii adventus in exercitu motus faceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 528:1)
ibi Verginius maiorem quam reliquerat in urbe motum excivit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 531:1)
decemviri simul iis quae videbant iisque quae acta Romae audierant perturbati, alius in aliam partem castrorum ad sedandos motus discurrunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 541:1)
ibi quoque auctore Icilio Numitorioque secessio ab decemviris facta est, non minore motu animorum Sicci caedis memoria renovata quam quem nova fama de virgine adeo foede ad libidinem petita accenderat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 553:2)
profecti gaudio ingenti plebis in castra accipiuntur, quippe liberatores haud dubie et motus initio et exitu rei.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 574:1)
ut haud quoquam improbante sic magno motu animorum, cum tanti viri supplicio suamet plebi iam nimia libertas videretur, in carcerem est coniectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 635:1)
haec victoria tribunorum plebisque prope in haud salubrem luxuriam vertit conspiratione inter tribunos facta ut iidem tribuni reficerentur, et quo sua minus cupiditas emineret, consules quoque continuarent magistratum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 708:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION