라틴어 문장 검색

omnes scelerati atque inpii, quorum tu te ducem esse profiteris, quos leges exsilio adfici volunt, exsules sunt, etiam si solum non mutarunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon IV, 2장 2:1)
idque cum multis aliis rebus, tum e pontificio iure et e caerimoniis sepulcrorum intellegi licet, quas maxumis ingeniis praediti nec tanta cura coluissent nec violatas tam inexpiabili religione sanxissent, nisi haereret in eorum mentibus mortem non interitum esse omnia tollentem atque delentem, sed quandam quasi migrationem commutationemque vitae, quae in claris viris et feminis dux in caelum soleret esse, in ceteris humi retineretur et permaneret tamen.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 27:1)
atque haec ita sentimus natura duce, nulla ratione nullaque doctrina.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 30:6)
Ut cum videmus speciem primum candoremque caeli, dein conversionis celeritatem tantam quantam cogitare non possumus, tum vicissitudines dierum ac noctium commutationesque temporum quadrupertitas ad maturitatem frugum et ad temperationem corporum aptas eorumque omnium moderatorem et ducem solem, lunamque adcretione et deminutione luminis quasi fastorum notantem et significantem dies, tum in eodem orbe in duodecim partes distributo quinque stellas ferri eosdem cursus constantissime servantis disparibus inter se motibus, nocturnamque caeli formam undique sideribus ornatam, tum globum terrae eminentem e mari, fixum in medio mundi universi loco, duabus oris distantibus habitabilem et cultum, quarum altera, quam nos incolimus, Sub a/xe posita ad ste/llas septem, unde ho/rrifer, Aquilo/nis stridor ge/lidas molitu/r nives, altera australis, ignota nobis, quam vocant Graeci ἀντίχθονα, ceteras partis incultas, quod aut frigore rigeant aut urantur calore;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 67:1)
sed quid duces et principes nominem, cum legiones scribat Cato saepe alacris in eum locum profectas, unde redituras se non arbitrarentur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 100:1)
quid ille dux Leonidas dicit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 100:4)
Iphigenia Aulide duci se immolandam iubet, ut hostium eliciatur suo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 115:8)
Quodsi talis nos natura genuisset, ut eam ipsam intueri et perspicere eademque optima duce cursum vitae conficere possemus, haut erat sane quod quisquam rationem ac doctrinam requireret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 2:1)
quae si extrinsecus religata pendeat et non et oriatur a se et rursus ad se revertatur et omnia sua complexa nihil quaerat aliunde, non intellego, cur aut verbis tam vehementer ornanda aut re tantopere expetenda videatur - ad haec bona me si revocas, Epicure, pareo, sequor, utor te ipso duce, obliviscor etiam malorum, ut iubes, eoque facilius, quod ea ne in malis quidem ponenda censeo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 37:2)
itaque non nulli aegritudinis partem quandam metum esse dicebant, alii autem metum praemolestiam appellabant, quod esset quasi dux consequentis molestiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 64:3)
o vitae philosophia dux, o virtutis indagatrix expultrixque vitiorum!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 5:3)
cum, quorum res esset, sua ipsi non videbant, caecum adhibebant ducem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 112:7)
quo in casu circulus nullus per punctum A inter tangentem AD & curvam AB duci potest, proindeq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. I. De Methodo Rationum primarum & ultimarum, cujus ope sequentia demonstrantur. 57:4)
Si corpus in superficiem quamvis CD, secundum lineam rectam AD lege quavis ductam incidens, emergat secundum aliam quamvis rectam DK, & a puncto C duci intelligantur lineae curvae CP, CQ ipsis AD, DK semper perpendiculares:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XIV. De motu corporum minimorum, quae viribus centripetis ad singulas magni alicujus corporis partes tendentibus agitantur. 23:2)
quadratis reciprocè proportionalia, & per terminos perpendicularium duci intelligatur linea curva Hyperbolica;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. IX. De motu Circulari Fluidorum. 6:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION