라틴어 문장 검색

has ob causas, fiebat igitur, ut persolvere fere poterat nemo.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUINTUM.72)
Edmundum Randolphium causarum publicarum procuratorem constituit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEXTUM.17)
Rerum harum maxima, navigatio, nempe, fluminis Mississippiensis, cujus causa, legati multi ultro citroque missi fuerant, tandem finita.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEPTIMUM.26)
Magnae erant difficultates, quibuscum conflictandum fuit Washingtonio, amicitiae cum Hispanis, tempore illo, conciliandae causa;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEPTIMUM.27)
" Civitates istae improvide infeliciterque, ne injuste dicam, profecto fecere, quae leges, foederis violandi causa, tulerunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEPTIMUM.38)
" Quam valde nobis dolendum, causam foederis violandi tam justam Britannis esse, quamque turpiter, ex rerum difficultate, nobis agendum.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEPTIMUM.42)
Hac de re, domino Morrisio, (qui Europam, quibusdam de causis, profectus fuerat,) negotium mandatumque dedit Washingtonius.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEPTIMUM.44)
Senatu Americano isto de foedere deliberante, senatorum unus, contra senatus leges atque regulas, foederis exemplar, ad typographum quendam, divulgandi causa, misit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.35)
" Libertatis in terra natus, quum libertatis bona adhuc juvenis didicerim, simulque arduo ac diutino memet, eam defendendi causa, bello implicuerim, magno me gaudio ac laetitia semper afficit, cum gentem quamvis servitute oppressam, libertatis signa explicantem conspicio.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDEVICESIMUM.23)
Legatis Gallicis saepenumero jam antea dictum, foedus nuperum, cum Britannis percussum, querimoniae causam Gallis nullam praebere oportere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDEVICESIMUM.26)
cives, enim, quocunque iret, ei obviam, honoris causa, progredi studebant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM.24)
Rebus omnibus, tandem confectis, quarum causa exercitibus Americanis praepositus fuerat, gladium in vomerem convertit, bellumque pace laetissime commutavit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.24)
Washingtonium, otium domesticum, quod ei semper charum fuit, relinquentem, et undis civilibus, civiumcommoda et libertatem servandi causa, mersum, haud semel conspeximus;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.27)
heri illi dico, qui, patria, amicis, conjuge charissima, relictis, ad libertatem non Americanorum tantum, sed generis, etiam, humani, tutandam, properavit, vitamque periculis omnibus objectare, libertatis causa, non recusavit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.130)
simulque decretum fuit, uti navis longa Americana, eum ad oras terrae Columbi vehendi causa, dimitteretur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.137)

SEARCH

MENU NAVIGATION