라틴어 문장 검색

"nec quam magni nominis bellum est tam difficilem existimaritis victoriam fore:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 452:1)
An barbaro ac Poeno, qui utrum avarior an crudelior sit vix existimari potest?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 711:2)
itaque communem vos hanc cladem quae accepta est credere, Campani, oportet, communem patriam tuendam arbitrari esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 57:1)
triginta milia peditum, quattuor milia equitum arbitror ex Campania scribi posse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 62:1)
multos eum invidos inter popularis habere inde existimatu facile esse quod nemo civis Nolanus sibi indicaverit quam multa eius egregia facinora militaria essent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 190:1)
caedem promiscuam militum atque oppidanorum factam, nec quicquam puberum arbitrari superesse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 383:1)
in consilio inquit arbitror me fuisse consulibus, Capua capta cum quaereretur ecqui Campanorum bene meritus de re publica nostra esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 464:1)
tribuni rem inertia flaminum oblitteratam ipsis, non sacerdotio damno fuisse cum aequom censuissent,ne ipso quidem contra tendente praetore, magno adsensu patrum plebisque flaminem in senatum introduxerunt, omnibus ita existimantibus, magis sanctitate vitae quam sacerdotii iure eam rem flaminem obtinuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 124:1)
deinde, si est, consulem peccare arbitror qui de re transacta simulando se referre senatum ludibrio habet, non senatorem qui de quo consulitur suo loco dicit sententiam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 593:1)
ego P. Cornelium rei publicae nobisque, non sibi ipsi privatim creatum consulem existimo, exercitusque ad custodiam urbis atque Italiae scriptos esse, non quos regio more per superbiam consules quo terrarum velint traiciant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 643:1)
Sed ego causam utriusque defectionis nostrae in aliud tempus differendam arbitror esse duarum rerum gratia;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 227:1)
"aliqua te, Masinissa, existimo intuentem in me bona et principio in Hispania ad iungendam mecum amicitiam venisse et postea in Africa te ipsum spesque omnes tuas in fidem meam commisisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 185:1)
hac classe si urbs agrique Atheniensium defenderentur, satis in praesentia existimanti Claudio esse maioris etiam rei fortuna oblata est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 241:2)
eadem haec Cianos, Abydenos, Aenios, Maronitas, Thasios, Parios, Samios, Larisenses, Messenios hinc ex Achaia existimate queri, graviora acerbioraque eos quibus nocendi maiorem facultatem habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 349:1)
ubi coram disceptantes consulem et praetorem audissent, verius de causa existimaturos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 555:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION